eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2995 1637 maart 18. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Angli2 iis foederibus, de quibus scripsi nuper3, non id tantum agunt, ut Ciceroni4 consulant, sed et ut Vespasianus5 Caio6 decedat. Id enim trahi, ut restitutio7 Violarum8 sine qua nolunt pacem9 fieri.

    Scriptum illud, quod hic fieri coeperat10, quo electio in regem romanum11 vitii arguitur, jam confectum est: an proditurum sit cum privilegio, nescio.

    Cum Verre12 Eusebius13 speciatim agit. Dux Vinariensis14 in spe sua manet.

    Curtius15 a consilio imperatoris16 missus ad Bavarum17 dicitur, ut ei

    165

    persuadeat decedere de Palatinatu repensationem ab Austriaca domo alibi recepturus. Additur et cum Brandeburgico18, agi, ut is quoque in Silesia accipiat possessiones pro Pomerania, quae concessa Suedis pacem sit factura.

    Galli cum Anglis etiamnunc disputant voluntque illam de mari cum Batavis controversiam ante omnia componi, quod ipsum in Gallica foederis praeformatione comprehensum in sua Angli de industria omiserant.

    Comes Suessionensis19 quid per comitem Brionium20 nuntiarit, latet hactenus. Putatur cum regis21 venia iturus in Batavos aut Novum castellum, quod Longavillani22 in Helvetio fine oppidum est. Interim, quod rex de comite in publicum edidit23, mitto. Condonat ei qui peccasse se negat.

    Apud reginam matrem24 omnia potest Coignaeus25, antehac fratris regii26 cancellarius, putaturque Chantelupium27 et Sanctogermanum28 brevi de gratia demoturus; quae via an reditum reginae matri in Galliam datura sit, dubito.

    Inter regem et parlamentum Rhotomagense de novis tributariis edictis disceptatur. Parlamentarii novem edicta probare parati sunt, de quinque controversiam movent.

    Frater regius scripto29 promisit se comiti, si quid agat, regi quod displiceat, non modo non fauturum, sed obstiturum quoque.

    Dux Bulionius30 ejusque mater31, quod colloquia comiti cum Hispanis Sedani non impedierint, suspiciones hujus aulae non evadunt.

    Helvetii pontificii non sine mercede transitum octo millibus militum in usum Leganesii32 concessere: dubitatur nunc, usurine eo sint Hispani, an tantum Gallis invisos facere Helvetios satis habituri. Nam idem et apud Rhaetos agunt, quorum legati33 hoc ipso tempore sunt Mediolani. Timetur etiamnum Valli Telinae praesertim, quod machinae nonnullis in locis ut Mantelli et Rivae desint.

    Ratisbona quae veniunt literae ajunt laborari, ut electio romani regis a Trevirensi antistite34 probetur aut certe a capitulo addita promissione, ne novus eligatur antistes, nisi qui acta probaverit. Suedis pecunias offerri, sed impensa protestantium; Suedos vero magna postulare, restitutionem sacrarum profana-

    166

    rumque rerum in veterem statum, foedus regni sui cum imperio contra hostes externos, concessionem Pomeraniae partisque de Meclenburgico utque cum Gallia itidem conveniat.

    De Curtii legatione modo quod scripsi, id nonnulli existimant non eo pertinere, ut quod praefertur fiat, sed ut Angli trahantur spe ut hactenus. Nos hic in rerum Germanicarum magna versamur ignorantia ob incerta literarum per mare, ventos et insidias.

    Filium meum natu minimum35, qui per annos duos obsidionale illud bellum apud Batavos vidit, nunc in familiam do D. ducis Vinariensis, ut alterum bellandi genus castrense ac praeclare itidem addiscat atque in utroque utilem se aliquando praebeat regno Suedico, cujus rebus meorum omnium operas destino. Ego diligenter pergo in conquirendis omnibus, quae ad antiquitates ejus regni ortarumque inde gentium illustrandas pertinent36.

    Iam nunc Alsaticae nobilitatis literas37 ad me perfert ejus ordinis syndicus38 et querelas de praesidio Benfeldensi: scio multa talia surda aure debere praetervehi et necessitatem esse legem temporis. Negare tamen illis non potui, quin qualiacunque dicunt transmitterem, si quod forte levamentum publicis rebus non incommodaturum reperiat Tua Sublimitas.

    Anglus legatus ordinarius etiam post rixam inter meos ipsiusque domesticos exortam dixit mihi Angliae regi39 gratum fore, si ad amicitiam inter Suediam Angliamque fovendam eo mittar. Id non eo dico, quod hic me esse taedeat, sed ut constituat Sublimitas Tua, ubi potissimum opera possit esse reginae40 regnoque utilis.

    Deus, Excellentissime atque Illustrissime Domine, reginae, regno Tuaeque Sublimitati in utriusque bonum faveat.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius41.

    Lutetiae, 8/18 Martii 1637.

     

    Video Marinum42 incipere timere rebus Rhaeticis: nec sine causa.

    Rogavit me per literas comes Georgius Fredericus Hohenloius43, se ut Tuae Sublimitati commendarem.

    167

    Davausius44 it hinc legatus in Poloniam acturus de coniugio45 Ciceroniano Liliorum46 rogatu et de aliis non in rem47 Sophis48.

    In literis commeatus caesareis est, quod accusent Galli, quod non pro singulis legatis Gallicis singulae sint datae, ut Galli fecerant, quodque non imperator49 eas dedit, sed ejus nomine rex romanus50 nempe volens pro tali agnosci. De imperatoris morte certi venere nuntii.

    Scripsit ad cardinalem51 comes Suessionensis se ex Hilarione monacho52 intellexisse bene sibi velle cardinalem. Crediturum se, si res viderit; videtur velle manere Sedani, in quo oppido dicitur concessu ducis Bulionii mutasse praesidium introductis duabus centuriis.

    Ad Sabaudum53 XIIm militum mitti dicuntur.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 309; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 324. Gedeeltelijk vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 99.
    2 - Het woord ‘Angli’ staat in de tekst in cijfer: 80.35.96.37.
    3 - Zie no. 2989 dd. 12 maart aan Oxenstierna.
    4 - Codenaam voor het huis van de Palts.
    5 - Codenaam voor Pommeren.
    6 - Codenaam voor Zweden.
    7 - De woorden ‘trahi, ut restitutio’ staan in de tekst in cijfer: 107.80.57.71. [69.] 68.66.74.103.79.77.81.77.71.59.
    8 - Viola is een codewoord voor de evangelische liga.
    9 - De woorden ‘nolunt pacem’ staan in de tekst in cijfer: 78.73.7.69.78.77. 25.27.39.72.61.
    10 - Voor de titel van dit geschrift zie men no. 2957, p. 90 n. 6.
    11 - Ferdinand, zoon van Ferdinand II, was op 22 december 1636 tot Rooms koning gekozen en op de 30ste d.a.v. gekroond.
    12 - Schuilnaam voor Karel IV, hertog van Lotharingen.
    13 - De naam ‘Eusebius’ staat in de tekst in cijfer: 108.19.72.50.37.2010. Eusebius is een schuilnaam voor De Richelieu.
    14 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    15 - Ferdinand Siegmund Kurz.
    16 - De uitgave der Epist heeft abusievelijk ‘Imperatori’.
    17 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    18 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    19 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    20 - François-Christophe de Lévis-Ventadour, graaf van Brion.
    21 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    22 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    23 - Lettre dv Roy, escrite avx Generavx d'armées & Gouverneurs des Provinces, dd. 9 februari 1637, gedrukt in de Gazette de France, anno 1637, p. 93-95. Van gelijke strekking is de Declaration dv Roy, en favevr de Monseigneur le Duc d'Orleans, Frere vnique de sa Maiesté, & de Monsieur le Comte de Soissons. Verifieé en Parlement le douziesme Mars mil six cens trente sept; gedrukt in de Gazette de France, anno 1637, p. 167-168, dd. 20 maart 1637.
    24 - Maria de Medici.
    25 - Jacques Le Coigneux.
    26 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    27 - De oratoriaan Jacques d'Apchon de Chanteloube.
    28 - Mathieu de Morgues, sieur de Saint-Germain.
    29 - Zie voor dit geschrift Le Vassor, Hist. Louis XIII, IX, p. 141.
    30 - Frédéric Maurice de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon.
    31 - Elisabeth -Isabella-, prinses van Oranje, gravin van Nassau.
    32 - Diego Mexia Felipes de Guzmán, markies van Leganés.
    33 - Niet nader geïdentificeerd.
    34 - Philipp Christoph von Sötern, keurvorst van Trier.
    35 - Diederik de Groot.
    36 - Eerst posthuum verscheen de Historia Gotthorvm, Vandalorvm, & Langobardorvm: Ab Hugone Grotio partim versa, partim in ordinem digesta. Praemissa sunt ejusdem prolegomena. Vbi Regum Gotthorum Ordo & Chronologia, cum Elogiis. Accedunt nomina appellativa & verba Gotthica, Vandalica, Langobardica, cum Explicatione. Auctorum omnium ordinem Tabula Contentorum indicat. Amstelodami, Apud Ludovicum Elzevirium, MDCLV; Ter Meulen-Diermanse, no. 735.
    37 - No. 2952.
    38 - Dr. Johann Ludwig Mieg.
    39 - Karel I.
    40 - Christina van Zweden.
    41 - Het onderschrift ‘Tuae Sublimitatis .... H. Grotius’ ontbreekt in de uitgave der Epist.
    42 - Charles Marin(i); zie over hem V, p. 436 n. 4.
    43 - Georg Friedrich van Hohenlohe (1569-1645), heer van Weikersheim.
    44 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    45 - Het woord ‘coniugio’ staat in de tekst in cijfer: 12.73.24.79.67 (= 69). 9. 79. 42.
    46 - ‘Lely’ is een codewoord voor Engeland.
    47 - De woorden ‘in rem’ staan in de tekst in cijfer: 71.24. 66.72.61.
    48 - Codenaam voor Zweden.
    49 - Ferdinand II. Hij was gestorven op 15 februari 1637.
    50 - Ferdinand III, zoon en opvolger van Ferdinand II.
    51 - De Richelieu.
    52 - De capucijn Hilarion.
    53 - Vittorio Amedeo.