Excellentissime Domine, Domine honorandissime,
Gratissimae sunt omnes, quotquot ab E. Tua ad nos perveniunt, literae. Sunt enim magni judicii, ut in plurimis hic facem bonis praeluceant.
Banerius2 explorans hostium conditiones incidit 9/19 febr. in tres legiones caesareas sub ductu comitis de Monte-Cuculi3, quos omnes ad Pegaviam partim cecidit partim fudit captis etiam plurimis interque eos tribuno Meiternich4.
173
Hostis cunctas jam vires contrahit, advocatis e Silesia Marazinianis5 et e Rheno parte Galassii6, ut ab utroque latere Albis nostros potentius adoriatur. Et est quidem Banerius paratus animo imperterrito rem pugnae committere justiciae caussae et bonitati divinae confisus.
Sed cum ab omnibus sociis et faederatis deseramur, orandus Deus est, ne quid in totius caussae praejudicium uno aliove modo eveniat.
Poloni, qui hactenus turbas in Silesia movere, hisce diebus mille Cosaccos deduxerunt ad Wrangelium7. Hic iam ad Wartam, Banerius ad Euleburg haerent: uterque spectantes, quo caesareani ad Muldam subsistentes post mortem imperatoris8 potissimum tendant: ad pacem vel bellum. Multi filium9 patre pacatiorem, alii consiliis Hispanicis magis obnoxium; atque ita ambigui rem casus adhuc suspicantur. Certe mors ista ante trimestre oportunior accidisset; nunc id saltem efficiet, ut consilia et actiones pacis bellique parumper sistantur.
Legatus Bielcke10 7/17 Martii cum marchione Sigismundo11 congressus est ad Schwetam: auditurus, quid novi de pace apportet. Quantum a praemisso Transaeo12 rescivimus, vult tantum de praeparatoriis conferre intellecturus, an regia M.tas Sueciae13 tractare velit, ubi, quando, quomodo. Haec ubi resciverit, relaturum ad herum suum, hunc ad socium Moguntinum14, caesarem et caeteros electores15, ut suos quoque cum potestate ad constitutum tempus locumque expediant. Habere autem Brandenburgicum16 ullam adhuc potestatem tractandi ab imperatore intelligere nondum potuimus.
Voppius ad Ayssema17 heri in Bataviam transiit rationes redditurus legationis Ratisbonensis. Mutata religione priori sacra pontificia profitetur dignitate baronis feudisque Amelandiae et Lipperodae ab imperatore donatus. Agitasse eum multa pro amplitudine et stabilimento rei pontificiae aemuli hinc inde spargunt. In fraudem Sueciae quidquam egisse comperire non potui. Nec possum dicere eum pacem Suecicam Ratisbonae promovisse, ut eo nomine principalibus suis invisus sit. Hoc tantum mihi per literas significavit se intellexisse imperatorem inclinare ad tractandum nobiscum, si nostros Viennam vel Pragam ablegare voluissemus. Quod ego quidem tam magnum piaculum, ut in Batavia iam accipi dicitur, esse non puto. Adeoque si praeter intentionem Bataviae, Galliae et Angliae tractatus istos nostros promovisset, non tam id contra quam pro nobis ipsis fuisset. Si enim, quod res est, fateri licet, illuditur Sueciae, specioso titulo caussae communis, cum nemo amplius ullam nobiscum belli communionem habeat. Omnes equidem de pace
174
participare discupiunt: bellum nobis solis relinquunt. Batavia neutralitatem ab imperio ambivit et obtinuit. Gallia recusat in hunc usque diem imperatori bellum decernere. Anglia nec dum desinit frustraneis legationibus absumi: et ridiculum profecto esset, si privatorum classe mediterraneus recuperaretur Palatinatus! Subsidiola vero, si quae praestiterint, magis trahendo infortunio quam vere sublevandis nobis inservient. Tractum enim belli nobis persuadent, dum periculo damnoque nostro quisque res suas stabiliverint. Quo facto, quis non praevidet totam belli molem in nos solos devolutum iri. Socii et faederati in imperio desertis nobis hostilitatem insuper intentant. Danus18 ob sensum vicini mali, per omnia nos sacra a bello dehortatur inimica, sine dubio, agitans, ni brevi liberetur. Polonis aliisque vicinis Sueciae attritu virium nostrarum via paratur oportunior ad jugulum nobis tandem frangendum.Quae omnia nos merito movere debere videntur, ut nec Voppii nec alterius cujuscunque in promovenda pace operam refugiamus, quocunque etiam modo ab aliis accipiatur. Sed sicubi erro, libenter correctionem admitto et peto. Haec tamen E.T.ae soli pro confidentia nostra: quae publice spargi e re non est. Quod si tamen caeteri, quorum interest, non nomine, sed re, nec pace solum, sed etiam bello, communem nobiscum caussam habere voluerint, nihil in nobis desiderari videbunt. Etsi enim pacem propriam S.R.M.tas quacunque voluerit hora obtinere poterit urgentibus etiam dictis rationibus: quia tamen non ignorat, quantum referat Austriacae Domus potentiam prius saltem ad aequitatis libram reduci; non facile a bello resiliet, quamdiu spes ulla melior supersit.
Eo animo iam in Suecia legato Anglico19, Flutwed20, conditiones faederis offensivi et defensivi proposuit, quas singulis diebus jam hic exspectatus referet in Angliam. Optionem dat regi Britanniarum21, ut vel directorium belli regno Sueciae relinquat se tantum ad subsidia in milite, pecunia, classe ferenda obstricto, vel suum proprium bellum faciat praefixo utriusque regni exercitibus eodem scopo et mutua semper correspondentia ac cooperatione stabilita: prout me articulos brevi missurum spero. Residentem etiam Gallicum22 hoc ultimo decreto expedivit, si rex christianissimus23 ipse quoque reipsa bellum imperatori denunciare voluerit, se pacta Wismariensia24 rata habituram omniaque ex parte sua masculae executioni tradituram, donec pristini status securitas amicis et imperio restituatur.
Haec pro tempore scribenda habui, caetera fama publica constant.
Valeat E.T. ex voto faveatque.
E.S.ae
Observantissimo
J.A. Salvio m.p.
Hamburg, 10/20 Martii 1637.
Brandenstein25 habuit ante sesquiannum potestatem a regni cancellario,
175
cum omnes a nobis deficerent, pacem in aula caesaris faciendi. Jam ante quindenam missis (hu)c S.R.M.tis literis ei penitus praescissa est.Haec E.T.ae secreto, e(t conf)identer.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 22 April.
En in dorso: 20 Martii 1637 Salvius.