eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3020. 1637 april 10. Aan S. Bielke1.

    Illustrissime Domine,

    Davausius2 cis paucos dies abiturus creditur Batavos primum petens, inde Hamburgum, ut cum Suediae, qui ibi sunt, ministris de pace agat.

    Res ducis Vinariensis3 ad pecuniarias quasdam tricas adhaerescit. Nec dubito, quin futurum sit, ut eae expediantur, quod ipse mihi rex4 reginae nostrae5 nomine id postulanti promisit, sed dolet mihi in occasionibus adeo fugacibus tempus amitti. Non desinam urgere negotium hoc, in quo multum rerum nostrarum verti intelligo.

    Res Gallis prosperae in comitatu Burgundiae marique, in Alpibus adversae satis. Nam in comitatu Sancti Amoris oppidum arcemque aliquammultis hostium occisis cepit dux Longovillanus6. Mari insulam Margaritae, quae potior est obnoxiamque sibi habet illam Honorati, die 28 Martii n.c. ingressi Galli eo die ac postero duo castella et alios munitiores receptus suae potestatis fecere haud levi suorum damno. Multa alia castella unumque validissimum defendunt Hispani. Ea quoque expugnandi spes aliqua est Gallis, quod dicant rerum multarum inopia intus laborari, quanquam mihi videtur non difficilior ex Italia aditus in insulam esse quam ex Gallia fuit.

    Cum Anglis nihildum apparet conventum. Quid electoris7 in Batavos adventus portaturus sit, exspectabimus. Dixerat mihi rex multum referre, ut quamprimum Batavi se moveant. Et debemus nos quoque eo adniti. Sed praecipua impellendi vis in Gallica pecunia est, quae multo tardius condicto procedit. Neque id mirum, cum, quo diutius trahitur bellum, difficilius corrodantur nummi adeo quidem, ut cum nuper (?) princeps Condaeus8 Divione non perrogatis sententiis ita, ut potestatem a rege acceperat, edicta tributaria quaedam in acta referri vellet,

    208

    senatores omnes abeuntes ipsum cum actuario9 reliquerint, quo nomine princeps omnes muneris sui functione interdixit. Ii nunc ad regem misere purgatum se, si possint.

    Pontifex10 videns de regis romani11 nomine controversiam moram injicere conventui Coloniensi, ipse pro Gallicis legatis12 literas commeatus misit, quibus ubique paritum iri spopondit.

    Calet hic rumor Sigismundum marchionem13 in Suediam usque ire multumque id consilia ad pacem incitat.

    Ad Alpes ut revertar: Helvetii rogati a Rhaetis, qui Curiae congregati ad VIII millia Gallorum res arctant14, ne quos Gallos per juga ad se transduci paterentur quippe inimicos libertati, misere res visum et ad inducias conciliandas, donec in Badensi conventu15 durabiliora remedia huic malo quaerantur. Creditur res eo perventura, ut Galli castellis, quae tenent, digressi liberam Vallis Telinae possessionem relinquant Rhaetis summumque, ut olim, imperium et jus dandi aut negandi transitus. Terrent Gallos non tantum animorum alienatio a Gallico nomine, sed et hostes duabus e regionibus Comensi et Tirolensi parati internas discordias in suum commodum rapere. Ut eorum Rhaetorum, qui minus exulcerati16 sunt, studia retineantur, mittuntur pecuniae hinc magna nunc quidem celeritate, sed multo quam oportuerat tardius. Non didicere illi populi sine stipendiis militare.

    Multum augere copias suas Bavarus17 scribitur nec parva pecunia venisse Brisacum.

    Duci Vinariensi a rege adjutor Gallis imperaturus datur Haillaeus18, Vitriaci19 frater, vir notae fortitudinis.

    Deus tibi ac tuis, Illustrissime Domine, sit semper propitius.

    Illustrissimae Dominationi Tuae omni observantia addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, X Aprilis MDCXXXVII.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 316. Gelijkluidend aan de nos. 3021 en 3024. Van no. 3021 aan L. Camerarius bevindt zich een copie te Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 70; de verschillen, die de uitgave der Epist. vertoont t.o.v. dit afschrift worden hier reeds gesignaleerd. Voor geadresseerde zie men no. 2945, p. 67 n. 7.
    2 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    3 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    4 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    5 - Christina van Zweden.
    6 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    7 - Karl Ludwig van de Palts.
    8 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    9 - Antoine Joly de Blaisy, greffier civil du parlement de Dijon van 1618 tot 1649.
    10 - Urbanus VIII.
    11 - Ferdinand III.
    12 - Voor hun namen zie men no. 2294, p. 26 n. 1.
    13 - Markgraaf Sigismund van Brandenburg.
    14 - De copie te Uppsala heeft - wat onwaarschijnlijk is - ‘auctant’.
    15 - De landdag te Baden gehouden van 29 maart tot 5 april 1637.
    16 - De copie te Uppsala heeft ‘opulenti’.
    17 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    18 - François de l'Hospital, graaf van Rosnay, sieur du Hallier.
    19 - Nicolas de l'Hospital, markies van Vitry (1581-1644).