Literas a te, vir nobilissime, accepi binas; alteras2 anni sunt, ni fallor, quatuor, Hamburgi cum essem, alteras3, ex quo Lutetiae regni Suedici legatione fungor Erant autem hae posteriores tuae scriptae Memphide anno aerae christianae MDCXXXIV, traditae mihi per amicum et popularem tuum4, qui te in Aegypto reliquerat.
Respondi5 utrisque literis tuis ut debebam liberaliter pro amicitia nostra proque dignitate argumenti, quod tuae literae continebant.
Responsum Hamburgo Lutetiam misi ad Hotomannum6, amicum communem, qui nunc pridem obiit; alterum dedi amico illi tuo Lubecensi, qui Venetias se missurum dicebat, unde porro in Aegyptum curarentur.
235
Nunc cum juvenis quidam honestissimarum rerum expetens et ipse tibi quondam Lutetiae, unde domo est, notus in orientem iter instituat, periclitari volui, an forte haec epistola, si priores ad te, quod in tantis locorum intervallis metuo, non pervenerint, prosperiore fato te forte ab Aethiopia in Aegyptum reducem inveniat.
Quod prioribus tuae pietati consentaneum tibi commendaveram, hoc erat, ut per christianas orientis ecclesias quicquid posses veterum versionum Veteris Novique Testamenti, liturgias, acta conciliorum tum universalium tum nationalium et fidei expositiones corraderes. Specialiter memineram concilii Niceni, cujus plures canones Arabice exstant - credo ex nationalibus synodis additi - quam Graece latineque, unde ingens inter eruditos enata est disputatio; ut, quaecunque posses, ejus exempla nanciscereris, tum si quid aliud ad disciplinam, ordinationes, appellationes, totum denique ecclesiae regimen pertineat.
Illud quoque monueram, sedulo inquireres, quaenam sint antiquissima christianismi apud Abyssinos indicia, sitne aliquid antiquius Constantini7 temporibus; tum circumcisio et alia quaedam, sintne ab antiquissimis seculis, quod Herodotus et alii quidam scriptores indicare videntur8, an a Iudaeis, qui illuc pervenerint, an a primis christianis orientis, quos et sabbathum et alia multa observasse satis constat; tum vero cibis a Mose interdictis abstineant valetudinis causa, an ex Iudaismo; Eytychetem9 quoque et Dioscorum10 secutae sint illae ecclesiae fato quodam et reverentia Alexandrinae sedis, cujus velut colonias se profitentur, an quod sententiarum diversitatem ac momenta scrutatae illuc se inclinaverint.
Simile est quod de veteribus per Indiam ecclesiis, si quis inde forte tibi obtigerit aut ulla sit literarum occasio, scire percupiam, fuerintne christianae jam olim, et a Thoma11, ut dicitur, an a Nestorii12 discipulis, qui Romano pulsi imperio per loca Persis subdita atque inde longius se propagarunt: hae quoque dogma Nestorii acceperint, quod tales accepere magistros, an cum aliqua controversiarum ejus temporis notitia et affectu. Sic et a maronitarum, coptitarum13, Graecaque lingua utentium ecclesiis non dubito, quin tua sedulitate habituri simus, unde vetustissima eorum dogmata, regimen, ritus cognoscamus.
De rebus harum partium nihil addam. Nam quia qui has fert, non festinat haesurus, ut puto, in Italia, vetera futura praevideo, quae scribam.
Hoc tamen dicam breviter Germaniae res esse miseras: vastitatem ubiquequalis in Arabum desertis; literarum, quod diuturno saevoque bello est conse, quens, internecionem maximam. Gallia Suediaque nec minus Batavia incipiunt cogitare, quid in pace sit boni et creditur Ferdinandus III, qui rex primum roma-
236
norum dictus ab electoribus14 patris morte imperatorium nomen accepit15, alienior a iesuitarum consiliis ad mitiora et magis aequa protestantibus se vertere.In Italia dominabitur multo quam antehac imperiosius Hispanus16, quando Mutinensem17, Parmensem18, Rhaetos a Gallica abduxit amicitia ac de Sabaudo19 Mantuanoque20 sperat paria.
Galli insulam Margaritae, quam Hispani armis insederant, ingressi dubiam Hispano eam possessionem faciunt magnumque decus peperere repulsis a Burgundiae ducatu Hispanis et a Picardia praeter Capellam et Castelletum; nam Corbiam ipsi recepere. Tenet in litore Aquitanico et Socovam Hispanus Bajona non procul. Sed contra Galli ad haec pace, si bello non datur, recuperanda magna habent pignora Lotharingiam omnem et Alsatiae pleraque.
Batavorum bellum est, ut solet, sine magno processu et levi damno.
Angli Palatinatum pace sperant se obtenturos; arma non movent, sed minantur interdum.
Deum rogo, pacem det christianis tibique, vir egregie, felicem et bono rei christianae peregrinationem et ad tuos reditum.
Tuae Nobilitatis studiosissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XI/XXI Aprilis MDCXXXVII.