Mi Frater,
Datas 3 Aprilis literas tuas2 22 ejusdem mensis recipio. Audio recentiores in hostium venisse manus; an et ad me, nescio. Terrestre iter an posthac apertum futurum sit, nescimus. Exspectant Galli, ut Belgae, qui ejusmodi commercia rescidere priores, eadem priores restituant.
De comitis Egmundensi3 negotiis brevi adfuturos puto, qui tuam opem implorant.
De Salmasio4 ubi commodum erit, memento. Et Graswinckelium5 de mutua benevolentia dubitare ne sine.
Petrum6 exspectabimus, ut et titulo ornetur iurisconsulti et auditorium Parisiense, quod nunc insignes advocatos habet, videat.
Illam controversiam7 quod attinet, de qua duo senatus consuluntur, sicut
237
qui investiri se passi sunt8, parum prudentes ac locorum, in quibus versantur, ignari fuisse videntur. Ita ab imperatore9 et imperio feudum tenere; nunquam puto Nassavia domus dicet contra boni viri cujusque esse officium.Ne ab externis potestatibus quisquam beneficio se astringi patiatur, utile forte esset legem figi; sed ex nondum fixa quis judicabit et quam multi rei fient, si id liceat? Delegatos judices perhorrescent, credo, omnes legum et aequi juris amantes, rem in ipsis etiam regnis odiosam.
Dorpius10 quid effecturus sit, scire avebo et quid promoveat D. Camerarius11 Batavos protrudendo.
Patri12 valetudinem commodam gratulor, opto et matri13.
Eodem tempore, quo illas Aprilis, simul tuas 17 Martii14 recipio, ad quas opera eadem respondeo.
Gaudeo D. Spiringio15 me meosque esse curae et Petrum iis se, quibus destinatur, studiis serio dare.
Aysema16 quid facturus sit, scire aveo. Si quae fecit, principe17 fecit inconscio, multa, non dicam contra patriae, sed contra prudentiae leges, peccavit.
Frisii Amelandiam, ut video, suae ditionis partem non dicunt. Hollandia pridem nihil ibi possidet. A bello pridem quiescit insula.
Vale, mi frater, cum nostris omnibus.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.
22 Aprilis 1637.
Rogo per idoneos homines inquiri facias, numquid Oosterwyckius18 de me mandatum Hagae acceperit et quale. Refert enim id mea magni.
Rogo et, ut Oudartii19 jus tibi cordi esse velis et bonis commendes.
Spero libros Mileterii20 et Daillaei21 jam acceperis.
Si quid lectu dignum est in ullis literis posterioribus quam quas nunc receptas indicavi, repetendum erit, quando eas, quae postremum missae sunt, literas habent Dunquercani. Sed non magis id curandum quam quod in veteri est epigrammate:
.... Τοὺς δ᾽ὀιστοὺς Ἔχουσιν ἑσπεϱῖται ....22.