eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    263

    3055. 1637 april 30. Van G.J. Vossius1.

    Illustri Viro, Hugoni Grotio, Ger. Jo. Vossius, S.P.D.

    Qui hasce ad te literas defert, is Henricus Ernstius2 est, multum mihi amicus ob eruditionem et amorem illum, quo doctos omnes prosequitur, longeque acceptior ob eximiam animi integritatem summumque candorem.

    Fuit is in academia Sorana, ubi jus est professus, Meursii nostri3 collega. Sed serenissimus Daniae rex4 maxima probitate viri intellecta voluit eum esse ephorum filii sui, illustris comitis Woldemari5.

    Est is natus ex matre admodum nobili6 quamque rex prope uxoris habuerit loco. Nam et consentientibus eam regni proceribus adscivit et sacerdotali interventu conditioneque illa, ut nascituri comitum essent titulo insignes, cum ex legitima uxore7 prognati in spem regni educentur et mox ducum titulo gaudeant.

    Sed de istis, si voles, plenius omnia cognosces ex ephoro, qui gratissimum fore ajebat, si per ipsum potissimum aliquid ad te mitterem literarum.

    Hanc ego scribendi occasionem eo avidius sum amplexus, quia jamdiu officium neglexi et Arlanderveniae dominus Guilhelmus Noomsius8 interpellare non cessat de alteris ad te literis exarandis, quibus nomine ejus rogem, ut ne gravate onus illud procurandae ei equestris dignitatis decus suscipere in te digneris. Multos ego id menses facere neglexi, tantum quia putarem non admodum te capi negotiis hujuscemodi et probe meminissem jam antea te authorem fuisse, ut potius hoc exposceret a foederatae Belgicae legato9, necessario ac propinquo suo.

    Ajebat noster nec sibi ista excidisse, sed non libenter ei in ulla re obnoxium fore: eo ad te itasse, et quia superioribus literis10 scripsisses, si opera illius propinqui sui uteretur et tua quoque commendatione opus videretur, non illi a te amici hominis officium defore: eo affectum se tuum sibi ulterius etiam polliceri in tantum, ut citra illius operam, quam nolit, haud gravate id honori ejus sis praestiturus. Addebat quoque rem te facturum non ipsi modo longe acceptissimam, sed etiam amicis caeteris, praecipue avunculis duobus, domino ab Osthoorn11 et consulari Geelvinckio12 nunc urbis quaestori. Et verum dicere scio; cum singulari eum amore complectantur. Nec sane ulli gravis vivit, comis et humanus omnibus, etiam Graviae familiae13 peramicus; sic ut mutuae etiam sint vocationes. Eo

    264

    facilius confido, si absque incommodo tuo possis, hanc suscipies cogitationem; sin aliis item denegaris vel aliud sit, quod impediat, tribus id verbis perscribes; si non ob aliud, saltem ne hoc scribendi officium vel amicissimo homini vel familiae ejus videar negligentius egisse.

    Caetera ex alteris literis cognosces, quas Hagam misi14, ut per tabellarium citius perferantur. Nam de Ernstio metui, ne in via moram trahat. Iis inter alia hoc quoque Noomsianum negotium complector, ut celerius habeam aliquid de mente tua polliceri, vel si id fieri commode non possit, aliam insistat viam, ad quam scio non defore ei consilium tuum.

    Illustri conjugi tuae et familiae universae ego, uxor15, liberi16 plurimam dicimus salutem.

     

    Amstelodami.

    MDCXXXVII.

    Prid. Kal. Maias,

    St. N.

    Notes



    1 - Gedrukt Vossii Ep., p. 326; Vossii Op. IV, Ep., p. 222. Antw. op no. 2885 (dl. VII, p. 580)? Beantw. d. no. 3169.
    2 - Heinrich Ernst (1603-1665), rechtsgeleerde en filoloog.
    3 - Johannes Meursius (1579-1639), historicus en klassiek-filoloog, hoogleraar te Sorø in Denemarken en voordien te Leiden.
    4 - Christiaan IV.
    5 - Volckmar -Valdemar Christian- (1622-1656), graaf van Sleeswijk-Holstein.
    6 - Christina Munk.
    7 - Anna Catharina van Brandenburg (1575-1612).
    8 - Willem Nooms, heer van Aarlanderveen (±1605-1637).
    9 - Dr. Adriaen Reyniersz. Pauw. Vgl. VI, p. 146 en n. 10. alaaar.
    10 - No. 2225 (dl. VI, p. 146).
    11 - Dirck de Vlaming van Oudtshoorn (1574-1643).
    12 - Jan Cornelisz. Geelvinck (1579-1651).
    13 - Willem Nooms had o.a. in 1626 een buitenlandse reis gemaakt met Cornelis en Dirck de Graeff, tijdens welke reis Grotius bezocht werd; zie III, p. 61 n. 6.
    14 - Hierop reageert Grotius in brief no. 3169 dd. 17 juli.
    15 - Elisabeth Junius (1585-1659).
    16 - Zie voor hun namen VI, p. 95 n. 15.