eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2225. 1635 augustus 9. Aan G.J. Vossius1.

    Vir praestantissime,

    Grammaticas commentationes tuas2 quo inspicio magis, eo magis et ordinem et eorum, quae doces, argumenta certissima et omnigenam eruditionem miror. Quare quas nuper egi gratias3, cum primum librum accepissem, eas nunc eo penitius cognito ago duplicatas, et simul pro novo beneficio id est liberaliter scriptis literis, quas dedisti Quintilis idibus4.

    Bignonius5, Cordesius6 aliique literarum et amantes et boni iudices constantissimi omnes sunt in amore tui et abs te amari vicissim faciunt plurimi. Junii7 rationes probo. Alteri, quem commendaturum te dicis, iuveni8, si bene quid possum facere, faciam. In meam autem domum si quem sim recepturus - ad numerum quod pertinet satis multos habeo - in eo multa sum quaesiturus, quae non ita facile sit reperire.

    Arlandervenium9 miror non Heemstedani10 malle uti gratia. Tamen, si ita vult, meum ei testimonium de familiae honestae non deerit.

    Petrus noster11 si longinquas oras invisere in animo habuit, quod multi viri egregii et olim et nostro saeculo fecere, non est, quod eum mea dignitas abducat. Sicut invitum protrudere nunquam volui, ita nec amori ipsius externa visendi obstare. Quod si etiam alieno inde sit animo, tamen cuncta, quae navigationem mercaturamque concernunt disci ab illo malo quam leguleiorum tricas. Cognitio tamen aliqua juris communis ac patrii quodvis vitae genus electuro utilis esse poterit. Sed id fieri velim ὡς ἐν παϱόδῳ12, et semper meminisse eum Horatiani praecepti: est aliquid quo tendis13. Sophompaneam si vertit ipse pietatis nomine, aut laudandus erit aut excusatus14. Neque tamen nolim idem ab aliis praestari,

    147

    quibus ut aetatis ita forte et peritiae ad poesim est plus aliquanto. Palma est publica.

    Quod maximi philosophi Galilaei15 negotium tibi cordi esse pateris, facis rem dignam tua bonitate et in honestas artes constanti studio. De migratione incipit ultro cogitationem exuere ut postremis scripsi literis16, sed sperat se ornaturum Bataviam reperto tam diu quaesito de locorum, ut loquuntur longitudine; cuius certam a se rationem inventam constanter in literis suis affirmat homo non vanus. Ego ut nostratibus honorem habeat, quem proposuit habere, annitar adjuvante Elia Diodati17, amicissimo ipsius et talium quoque erudito.

    De Allatio18 rogo memor sis, ubi jurisconsultus Blauwius19 erit domi; libri sunt apud eum, quem dixi Diodati. De Corvino20 non obliviscar. Vale, et alteras illas, quas promittis, literas, ubi primum commodum erit, mitte, ne ego me cruciem quaerendo, quod sit, quod in illas servaveris.

    Vale cum conjuge optima21 optimaeque spei liberis22.

    Tuus qui semper
    H. Grotius.

    Lutetiae, IX Aug. nov. Cal. MDCXXXV.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 1, p. 67. Gedrukt Epist., p. 169. Antw. op no. 2186; beantw. d. no. 2392. Gedeelt. gedrukt C. de Waard, Isaac Beeckman, p. 236.
    2 - Gerardi Ioannis Vossii De arte grammatica libri septem. Amsterdami, Apud Guilielmum Blaeu 1635.
    3 - De bewuste dankbrief is verloren gegaan.
    4 - No. 2186 dd. 17 juli; Grotius rekent bij de Romeinse datering niet inclusief.
    5 - Jérôme Bignon.
    6 - Jean de Cordes.
    7 - Franciscus Junius Jr.; zie V no. 2101, p. 479 n. 5.
    8 - Justus Rijckewaert; vgl. no. 2186, p. 94.
    9 - Willem Nooms.
    10 - Heer van Heemstede (en van Bennebroek, Nieuwerkerk, Zuid-Schalkwijk, Hoogersmilde, Rietwijk, Rietwijkeroord en Oosterwijk) was Dr. Adriaen Reyniersz. Pauw, die zich te Parijs bevond.
    11 - Over Pieter de Groot zie V, p. 73 n. 5.
    12 - Vgl. Polybius, ΙΣΤ. V 68, 8.
    13 - Naar Hor., Carm. II 18, 32: Quid ultra tendis? of ibid. III 3, 70: Quo, Musa, tendis.
    14 - Vgl. betreffende deze vertaling Sophompaneas Tragedie Vertaelt wt het Latijn vanden Heer H. de Groot. t'Amsterdam, By Wilhelm Blaev, MDCXXXV; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 161.
    15 - Betreffende Galilei zie V no. 2108, p. 489 en n. 7 aldaar.
    16 - No. 2217. Zie ook Galilei's brief dd. 15 augustus '36 in dl. VII.
    17 - Elias Diodati uit Genève.
    18 - Over Leo Allatius zie no. 2108 (dl. V), p. 490 n. 3.
    19 - Dr. Johan Blaeu, zoon van Willem Jansz.; zie V, p. 240 n. 11.
    20 - Over Johannes Arnoldi Corvinus zie IV, p. 4 n. 8 en ibid., p. 20 n. 1.
    21 - Elisabeth Junius.
    22 - Voor hun namen zie no. 2186, p. 95 n. 15.