Hugoni Grotio, Lutetiam Parisiorum.
Illustrissime Domine,
Quod de negotio summi viri Galilaei Galilaeii2 tarde adeo rescribam, diutina fecit ab urbe absentia syndici nostri Guilielmi Borelii3, qui rem omnem apud dominos Ordines fideliter procuraturum se recepit. Nec sane ad eam rem alter magis idoneus eligi poterat. Sed non puto eum affore ante Christi Natalem.
Magnus est affectus procerum urbis nostrae erga Galilaeium, eorum saltem, quibus scientia in pretio est. Ante omnes praedicare debeo Nob. Realium4, qui nihil aeque exoptaret quam ut Galilaeius praetextu offerendi Ordinibus nostris suas de re maxima cogitationes has ipse in terras veniret. Poterat, inquit, opera hinc dari, ut figere hic domicilium vellet. Sed votum hoc viri de suo etiam largiri ad detinendum parati metuo, ne provecta in istac Galilaei aetate plane frustra sit.
Joannes Narsius5, quia veretur, ne ulla sui deinceps a proceribus Suecis ratio habeatur, operam suam praefectis negotiationis Indicae addixit. Ac intra triduum, si ventus faverit, navem ascendet. Octoginta menstruos florenos assignarunt. Obtinebit in itinere locum, quem vulgus supremi mercatoris vocant. Hinc inter praefectos justitiae facturus. Medicam simul artem exercebit et majoris honoris spes facta.
Nec tamen hujusmodi filium tuum Petrum6 magnopere commovent ad simile iter suscipiendum. Domi vel apud exteros etiam principes dignitatem quampiam praeferret. Sed quia non ignorat, quam miserum sit ab incerta spe pendere: ita decrevit studia sua componere, ut vel solis illis tueri decus suum possit. Juris prudentia imprimis placet, sed sic ut, ex consilio tuo, ea sociare velit, quae ad mercaturae intelligentiam pertinent
Literas ad illustres juvenes Slupeskium7 et Skyttium8 sedulo procuravi.
403
Leonis Allatii9 labores, etiam vetera illa ἀνέϰδοτα, quae habet, excudere qui paratus sit, non unum hic habemus. In iis et Blauwius10 est. Sed dum totus est in Atlante suo11 adornando, non facile dixero, quam tarde promissa exsolvat.
De Tacito12 quod cogitas gaudeo. Metuo alioqui, ne alius quispiam in tuam involet purpuram suisque inferciat pannis dissimulato nomine tuo. Scis jam dudum esse, quod quae meditatus es, non sint in tua potestate. Mihi quidem quicquid eorum vidi ac legi, impense, ut omnia tua, placuit.
Berneggerum13 et doctrinae et virtutis nomine merito aestimo et amo. Nec officio deero, siquis locus patuerit in ulla illustrium scholarum his et vicinis terris.
Vale, illustrissime domine, et cum heroina conjuge et familia a me et meis salve. Salutem etiam plurimam mei amantibus dicito: imprimis reverendissimo et amplissimo Bignonio14 et Cordesio15, a quibus quod amer, tui, ut alia, beneficii est.
Amstelodami, MDCXXXV Non. Decembris.
S.P. Dum literas, quibus haec inclusi, plusculum detineo, quia deesset commoda mittendi occasio, ecce nobis Hagha hoc rescriptum DD. Ordinum. Partem primam Annalium Hollandicorum16, quos Matthaeus misit, spero, jam acceperis: nisi forte futurum, ut una cum hac epistola recipias. Spero operam non fore ingratam. Quaeso commone, sicubi erratum putabis. Editione altera corrigi poterit.
Filius tuus17 indies se magis et magis insignem reddit, non studiorum modo profectu, sed modestia etiam judicioque, quo pro aetate illa plurimum valet. Itaque honori, etiam tibi, atque familiae fore confido.
Illustrissimi nominis tui cultor
G.J. Vossius.
Idibus Decembris MDCXXXV.
Geminae literae D. Deodato18 inscriptae, ab collega meo Hortensio19 sunt. Rogat is te plurimum per famulorum quempiam deferri jubeas.
Vale.