eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3057. 1637 mei 4. Aan J.A. Salvius1.

    Excellentissime Domine,

    Aelius Diodatus2, vir in omni literarum genere florentissimus, praeterea magno pridem in pretio apud Galliae summates viros ob egregiem etiam civilium rerum peritiam, a magno cancellario Suediae3, cum is hac transiret, promissum acceperat, fore ut quam pecuniam in honorem Suedici nominis D. Raschio4 mutuam quondam dedit ipsius Diodati frater5, eam aut a D. Raschio aut a regno Suedico recuperaret.

    Nunc cum audiam ejus pecuniae persolvendae curam Tuae Excellentiae a magno cancellario esse injunctam, amicitiae, quae mihi cum Aelio Diodato perquam vetus est, et ipsi quoque aequitati hujus negotii negare non potui meas ad te

    266

    preces, ut quam poterit primum justissima magni cancellarii voluntas exitum consequatur.

    Id si sibi cordi esse velit Tua Excellentia, me primum sibi obstrinxerit, deinde et illum sibi officiosissimum virum perpetuo amicum paraverit.

    Neque ultra Tuae Excellentiae tempora invadens omnia ei precor prosperrima.

    Tuae Excellentiae observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 4 Maii nov. Cal. 1637.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 324. Mogelijk beantw. d. no. 3092. Geadresseerde, Johan Adler Salvius, was Zweeds gezant en hofkanselier; hij resideerde te Hamburg en te Osnabrück.
    2 - Elias Diodati.
    3 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    4 - Christoph Ludwig Rasch, gezant en hofraad van Zweden.
    5 - Wellicht Deodato Diodati.