Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Cum scribat dux ipse Vinariensis2 eas, quas abiens mihi ostendit, literas, parum est, quod de ejus rebus, quas ipsi quam aliis notiores esse par est, addam. Tamen reticere non possum Gallos, qui cum ipso sunt ituri, palam detrectare Rheni transitum et ducem ipsum interdum sic loqui, quasi hostis ipsius consilia ex suspicione antevertisset. Deinde solet haec aula, cui ille innexus est adeo, ut et major copiarum pars futura sit Gallicia, saepe aliud simulare, aliud agere, saepe consilia sumere extemporalia.
Supersedeo etiam de rebus Rhaeticis scribere, quando has partes suas bene implet Marinus3. Illud miror, quod Marini ad me veniunt literae, Sprecheri4 non veniunt, quem Marinus mihi suspectum conatur facere neque tamen me de ea5, quam de Sprechero semper habui, existimatione depellet. Civem bonum Rhaetiae eum esse arbitror, sed quia non totum se Gallis dat, literas ejus a Gallico legato6, qui apud Helvetios est, intercipi.
Lilia7 puto cum lactucis8 convenisse non ad Callimachum9, sed ad Mimnermum10, utinam ne Sophis11 malo. Nam de Vespasiano12, quod antehac monui13, magis magisque introspicere videor.
Cardinalis Riceliacus hominem ecclesiasticum facundum populique auribus gratum, Bernhardum nomine14, his diebus ad se vocavit voluitque ex ipso scire, qualis sua apud populum fama esset. Is cum se excusasset nonnihil, coactus coepit
284
dicere de omnium ordinum in cardinalem odio subverso aequo jure tributorum, in agros maxime, onere intolerabili. Cardinalis ut habet affectus aut certe eorum signa in potestate flens testatus est mala haec esse belli, quod pro regis15 regnique gloria omitti non potuisset. Ceterum fidem suam se interponere quatuor intra menses pacem fore. Tum se effecturum, ut omnes ordines sibi gratiam haberent, cum visuri essent Galliam multo quam unquam fuit beatiorem. De Valettae16 cum Arcesilao17 conjunctione est item, quod dubitem.Iubentur jam edicto regio hujus regni protestantes aulaea foribus obtendere die, cum sacramentum circumferetur. Ut audio, non facient. Mulctae indicentur, alibi graviores, alibi leviores arbitratu magistratuum. Reperta haec ad captandas aulae romanae gratias a patre Iosepho18 maxime cardinalatum jamdiu frustra sperante animos protestantium mire turbant. Sed vana est sine viribus ira19.
Oppidula duo Gallis cessere vix digna, quae nominentur, Saviniacum in comitatu Burgundiae, Chamblaium prope Metim.
In Margaritae insula ad maximi castelli vallum exterius Galli pervenere. Equitatus Gallicus qui in Valle Telina fuit, jam ad Genevam venit: nullam video spem sanandi hoc vulnus.
Vienna literae nos docent vim totam potentiae esse penes Traumensdorfium20. Advocari interdum episcopum Viennae21, Wardenbergium22, Chevinvillerium23, Slavatam24, Brunerum25. Mitti versus comitatum Burgundiae XXX millia. Bavaros duos26 colligere militem. Polonae nobilitati non placere Austriacam affinitatem27. In locum Alcalae28, qui mortuus est, Coloniam destinari Mirabellum29 aut minorem Ognatium30. Parari naves et Neapolitanas et Etruscas in usum belli maritimi. Testamento imperatoris31 cautum, ut bona, quae avita sunt domis Austriacae, sequantur primogenitum32; quod Leopoldo33 non placere. Augustae viduae34 relinqui bona, quorum reditus perveniant ad LXXX M florenorum. Inquiri avide in divitias publicis functionibus partas ac Walmerodii
285
filiis35 ademtas ingentes pecunias dato illis duplo sortis quam pater privatus ad IV M dalerorum habuerat, et de quinque filiis cuique tantum, quantum in sorte fuerat. Exspectari, ut Sabaudus36 se bello eximat. Literas salvi itineris protestantibus principibus ab aula caesariana negari, quod subditos suos ab externis curari nolit. Electorem Treverensem37 orare, ut sinatur episcopatum permittere pontificis38 arbitratui, accusarique ab eo Magontiacensem39, quasi rebus Gallorum amicorumque Galliae prosperis easdem fovisset partes. Esse in aula Saxonis legatos40, qui levamenta circulis Saxonicis precentur onerum, sub quibus gemunt. At Wittenbergensibus legatis41, ut a Ferdinando II concessa implerentur, pro responso datum nihil morae futurum post redditam Lotharingiam a Gallis.Video constare clam illata Ramsaei42 providentia Ehrbresteinium alimenta; sed tamen metum non abesse, ni major vis hosti se opponat.
Venit jam Autunnacum Melo43 et Mediolani cancellarius44; sed ultra ituri non sunt, nisi Galli Coloniam venerint. Id circa Autumnum fore putant Gothofredus45 et Stella46, qui id tempus hic opperientur.
Pontificii Helvetii volunt conventum Helvetiorum omnium convocari, ubi agatur de pacando Burgundiae comitatu, de residuis, quae a Gallia debentur, de Rhaeticis rebus.
Filium meum natu minimum47 misi cum duce Vinariensi, ut percepta belli gerendi ratione utraque tum Batavica, ubi bis castris interfuit, tum Germanica utilis aliquando esse possit Suedico regno, cui et me et meos in solidum consecro, Deumque precor, Excellentissime et Illustrissime Domine, cuncta ut in bonum regni ejus reginaeque48 ac Tuae Sublimitatis moderetur.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
5/15 Maii 1637.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.