Amplissime Domine,
Agnovi magna cum voluptate amicam manum animumque veterem, illud tantum gravi dolore me afficit, quod ad senectutem, satis grave per se malum, accedunt morbi, quos ut tibi Deus adimat, non tui tantum amicitiaeque nostrae tot per annos perpetuae, sed et boni publici causa, cujus tu semper totus fuisti, ardentibus votis precor.
Ego, ut tibi scripseram2, regno Suedico me sine exceptione, sine ullo alio versum respectu tradidi. Arbiter vitae meae idem est, qui regni magnus cancellarius3; is ut jusserit, stabo aut curram.
Interea dubitare noli, quin Germaniae indoleam malis non minus quam Germanus si essem, et si quid levamenti afferre possim vel hinc, ubi sum, vel aliis e locis, nihil me facturum libentius.
At quamdiu aliter iis prodesse non possum, adero precibus, quas et quotidie privatium et publice domi nostrae quoties dies dominicus in orbem recurrit, pro Germaniae pace facimus.
Illustrissimum principem vestrum4 non dicam inter caeteros, sed supra caeteros ejus boni desiderio uri et bonitas ipsius et regionum, quibus inperat, positus et multa, quae intellexi tum ex magni cancellarii tum ex aliorum literis, faciunt, ut credam. De me mutuum ut credat, rogo.
Deus tibi vitam proroget, restituat valetudinem restitutamque conservet, ut aliquando tuo mihi amantissimo conspectu doctisque juxta ac piis colloquiis frui possim.
Tuae Amplitudini addictus toto animo
H. Grotius.
Lutetiae, 3 Iulii ex nov. Cal. 1637.