... e re fore existimavimus, si regem Galliarum datis ad eum literis quas tibi traditurus est Mullerus,2 regi abs te offerendas, et quarum tibi copiam iuxta facimus, mutui periculi commonefaceremus...
Christina van Zweden aan Lodewijk XIII, 10 juli 1637
Nos Christina, Dei gratia Suecorum, etc., serenissimo ac potentissimo principi, fratri, consanguineo, foederato et amico nostro charissimo, domino Ludovico XIII, Franciae et Navarrae regi christianissimo, salutem et prosperitatem.
Serenissime etc. ac potentissime princeps, frater, consanguinee et amice charissime,
Cum ea sit praesentis temporis ac status utriusque nostrum ratio, ut mutua rerum ac consiliorum communicatio inter nos frequentius institui necesse sit, captanda sane vel maxime hoc tempore istius erit occasio, quo pene omnes vires suas communis hostis in nos contraxit, ut cum iisdem diu sustinendis impares nos solas esse praesentiat, facile iudicare Serenitas vestra poterit quid is irreparabilis incommodi ac discriminis communi causae intendat. Quo vero certior rerum ac status nostri Serenitas vestra evaderet ac iuxta quid e re atque securitate mutua esset plenius pernosceret, ordinario nostro ad Serenitatem vestram legato, nobili ac magnifico domino Hugoni Grotio iniunximus, Serenitati vestrae ut repraesentaret, quo loco sint in Germania res nostrae et quem scopum aggregandarum virium sibi unice praefixum habet hostis, nostri oppressionem, quo postmo-
422
dum non minus consilia quam robur omne viresque in Serenitatem vestram exoptata magis convertat.Cui rei ut tempestivum remedium quaeri possit et obviam iri tam pernitiosis hostis destinatis ac conatibus, cum nos eo ardore ac constantia hostem pene solae destineamus, ut universam belli molem iam in nos attraxerimus, non dubitamus, quin Serenitas vestra pro exactissima sua prudentia facile sit consideratura, quid facto hic omnino opus et e re utriusque nostrum fuerit, ac iuxta provisura, ne quid a sua parte intermittatur, quod communi causae et mutuae securitati stabilimentum ac nobis, tanta mole gravatis, levamen facta distractione virium hostilium sit allaturum. Quae cum dicto legato nostro commisimus edisserenda, a Serenitate vestra amice requirimus, velit ei benevolas aures praebere ac pro exigentia rei tam magni momenti, cuius et vestra statusque vestri plurimum interest, nostrae in Serenitatem vestram singulari fiduciae paria praestare. Nos nihil intermittemus, quod ad imminuendas ab hac parte communis hostis vires facere quoquo modo posse senserimus.
De caetero Serenitatem vestram divini numinis protectioni ex animo commendamus,
G[abriel] O[xenstierna] G[ustavi filius], J[acobus] d[e] L[a] G[ardie], C[arolus] C[aroli
filius] G[ylldenhielm], A[xelius] O[xenstierna], G[abriel] O[xenstierna] B[engt filius].
Dabantur...
Bovenaan de copie te Stockholm: Ad regem christianissimum, 30 Iunii anno 1637. A. G[yldenklau].3