Literas, mi frater, tuas, datas 25 Iunii2, patris autem datas 163 et 22 Iunii4 accipio hodie, id est, 19 Iulii.
Magistratibus Delfensibus, quod veritati testimonium5 reddiderunt, gratias habeo, tum vero et patri optimo et tibi pro diligentia. Ipsum testimonii instrumentum per filium6 exspecto. Si id tale est, quale spero possent rogari D. Brederodius7, Scagius8, Warmondius9, Maetenesius10, a Dordrechto Beaumontius11
432
et Beverius12, Amstelodamenses, qui adfuere omnes13, syndicus Monachodami14 et si qui sunt alii minus abrepti factionibus, ut bene praeeuntium verba sequantur.Mileterius15 aliquando ad me venit. Putant omnes, qui eum norunt, quae agit agere eum bona fide honesteque inutili quanquam proposito. In Alensoniana synodo, quae jam demum dissoluta est, scriptae ad eum literae16, quas nondum accepit, nisi intra sex menses ecclesiae Charentonensi satisfaciat, ἀποδανάγωγον omnino fore. Nam hactenus abstentus tantum est. Libri, quem postremum fecit17, mitto tibi exemplum, ut hoc quoque cum prioribus compositum materiam cogitandi suppeditent ista tractaturis.
In eadem illa Alensoniana synodo Testardus18 et Amirautius19 auditi sunt. Sed apud synodi delegatos, ne major conventus studiis scinderetur. Explicavere sententiam suam: purgarunt se ab arminianismo moniti leniter, quod quaestiones quasdam non necessarias in vulgus protulissent. Ita res sine ullo rigidiore in eos censura aut conscientiae eorum laesione abiit.
Petrus ut quamprimum hic sit, opto. Ejus rei, cujus meministi20, quae intra Foederatos Ordines et Hollandos Frisios disputatur, processum, si quis erit, scire mihi suave erit. Vides, ut cum tempore male consulta in auctores recidant.
Addidi Mileterii libro Bochardi sermones21, in quibus pia multa, illud nimis Cameronianum22, quod ea, quae in voluntate sunt naturalia et ἄφυϰτα, tamen juste vult puniri. Iam vidi illas synodi ad Mileterium literas et ipsum ex actis synodi decretum magna verborum acerbitate. Video omnes eos, qui hominem norunt, ita existimare abesse ab eo omnem malam malitatem, non tamen adesse in omnibus τὸ φϱόνιμον nec aliud ex ejus molitione posse sperari quam aliquod
433
dissidium protestantium. Interim nec illud tacendum arbitror nuntium pontificium23 omni modo obstare, ne prostet hic liber; ita desuper sordibus proluitur, inferne fumo uritur.Saluta, quaeso, parentes24, tuam25, tuos26, nostros.
Tui amantissimus tibique obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 18 Iulii 1637.