eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3176. 1637 juli 24. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Quae ad me scripsisti Iunii diebus 17/27, 18/28 et ante XXII novi Calendarii2, ea cuncta ad me eodem tempore, die scilicet hujus mensis 9/19 pervenere.

    Tabulas tuti itineris pro Germanis a cardinali Hispano3 datas non vidi, sed tales esse intelligo. In quibus nihil desideretur.

    437

    Multum hic gaudii attulit motus principis Arausionensis4, in Flandriam, ut putatur. In easdem partes credo iturum cardinalem Valettam5 et Milereium6, ubi Landresium ceperint, cujus nunc partim ad propugnacula partim ad fossam perventum est. Ac praeter quas eo duxit copias, habet is ad Bononiam VI ferme millia.

    In Comitatu Burgundiae dux Longavillanus7 Orgeletum, dux Vinariensis8 Balmas et Montemmartini cepit. Hic an in Germaniam iturus sit, dubitatur etiamnunc et queritur dilabi Halerii9 equitatum, ita ut vix ducenti supersint.

    Non placet Gallis Rhenum transgredi. Et quam parum curent Transrhenana, documento est Ehrebreiststenium amissum et Ransovii10 neglectus miles.

    Non negant Angli multa a suis invecta Dunquercam. Sed et ab eo se abstituros ajunt et piscatoribus quietem fore, si quod cum Gallia pepigere faedus, ei se Batavi adjungant; quod et significaturum ipsis principem Palatinum11. Fedus ipsum non vidi; quae vero eo contineri dicuntur, scripsi antehac12. Belli paratus ab Anglis in ver parari audio hyemem sumturos ad exercendum militem.

    Sanctichaumontius13 nondum huc venit, sed venturus creditur.

    Prae se ferunt Angli non nolle se, ut Hagam transferatur conventus de federe, quando Hamburgi non satis libera futura sit deliberatio.

    Ex Hispania literae nos docent id laborare Tellerum14, ut ab imperatore15 legatio in Angliam veniat. Aequissimum mihi videntur Suedi nostri dicere non debere expertes esse belli onerum, qui ad pacem suo ex commodo faciendam aliena opera uti volunt.

    Multum praedicatur D. Banerii16 non fortitudo tantum, satis cognita, sed et in rebus disponendis prudentia speramusque, si non quo usque vellemus procedant Gallorum arma, tamen in id valitura, ut parte hostilium virium D. Banerium liberent. Ego Gallos coram, D. ducem Bernhardum per literas incendere non desino.

    Commoda D. landgravio17 ad pascendum militem esset Frisia Orientalis, sed an id placiturum sit Batavis, equidem nescio. Intelligimus et Ferdinandum18 et Oenipontanam19 parare se, ut Poloni sponsam20 fines versus deducant.

    In Italia postquam Anglianam arcem XXII Iunii cepit, nihil promovit

    438

    Hispanus21. Mittitur tamen e Neapolitano regno eques Mediolanum. Captas nuper eo in mari Batavorum naves ulciscitur pirata ab Algeria et Biserta oram tam Liguiriae quam Calabriae ita impune incursans, ut et municipia quaedam diripuerit. Genua magis magisque suspectas habet Hispanorum in se molitiones.

    Gaudemus omnes comitis Suessionensis22 tranquillatum animum concesso ipsi in aulam venire aut emanere suo arbitratu, dum nequid regno noxium tentet: ita bono Galliae rerumque communium abstractus est ab iis consiliis, quae ipsi dabat Bruxellensis aula et ei favens Sanctibarrius23. Non dubium est, quin D. principis Arausionensis ducisque Bulionii24 benevolentiae in se multum debeat comes et ob eum servatum ipsa Gallia. Etiam de equitatu ducis Lotharingi25 pars aliqua a ducis Vinariensis milite caesa est. Landresium tribus cuniculis oppugnatur. Cessurum creditur ante 626 diem Augusti. Qui obsidet exercitus habet XIIIes mille pedites, VIIIes mille equites in magna copia commeatuum. Sex illa millia quae ad Bononiam fuerant, Caletum venere.

    Dux rusticae seditionis, Galostius27 nomine, ad regios duces non acceptis commeatus liberi literis cum venisset, in vincula ductus est.

    Vidi exemplum literarum tuti itineris pro legatis, qui pacis faciendae causa ituri sunt Coloniam, in quo nihil desideratur, nihil est quod offendat.

    Deus, illustrisime Domine, te ac tuos sospitet.

    Excellentiae Tuae observantissimus28
    H. Grotius.

    Lutetiae 14/24 Julij MDCXXXVII.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. 3 Aug. st. n. A.o 1637.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 84. Gedrukt Epist., p. 344. Ludwig Camerarius was ordinarius Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - De brieven van Camerarius aan Grotius ontbreken.
    3 - Don Fernando, kardinaal-infant van Spanje; zie IV, p. 412 n. 11.
    4 - Frederik Hendrik.
    5 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    6 - Charles de La Porte, markies van La Meilleray.
    7 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    8 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    9 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    10 - Josias, graaf van Rantzau; zie VI, p. 327 n. 13.
    11 - Karl Ludwig.
    12 - Zie bijvoorbeeld no. 3085 dd. 20 mei en no. 3123 dd. 19 juni. Zie ook de brief aan Oxenstierna van 3 juli (no. 3146).
    13 - Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont.
    14 - John Taylor, Engels agent in Wenen.
    15 - Ferdinand III.
    16 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    17 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    18 - Keizer Ferdinand III; vgl. no. 3177 aan Axel Oxenstierna.
    19 - Claudia de Medici, weduwe van aartshertog Leopold; zie V, p. 451 n. 11.
    20 - Op 13 september 1637 huwde Wladislas VII (IV) van Polen met Cecilia Renata, dochter van keizer Ferdinand II.
    21 - Diego Mexia Felipes de Guzmán, markies van Leganés, gouverneur van Milaan.
    22 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    23 - Henry d'Escars de Saint-Bonnet, sieur de Saint-Ibar.
    24 - Frédéric Maurice de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon.
    25 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    26 - Vgl. no. 3177 aan Axel Oxenstierna. In de copie te Uppsala staat: V.
    27 - Simeon Estancheau, gezegd La Galoche, Hij werd op 21 oktober 1637 te Angoulême terechtgesteld.
    28 - De woorden ‘Deus ... observantissimus’ ontbreken in de uitgave der Epist. In plaats daarvan heeft deze uitgave het gebruikelijke onderschrift: Illustrissimae Dominationi Tuae observantissimus eique addictissimus.