eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3180. 1637 juli 26. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Fama Tuae Sublimitatis in Germaniam venturae omnium gentium animos in exspectationem aut belli validioris aut bonae pacis erexit.

    De duce Vinariensi2 nihil dignum scriptu audimus neque magis de Longavillano3. Rohanius4 Genevae manet. Castilionaeus5 Villaunum aliaque praetoria magis quam arces ad Mosam cepit. Ejus exercitus simulque ille melior cardinalis Valettae6 potitus ante spem Landresio die mensis hujus 23 novi cal. ac praeterea Mileraei7 copiae insignes, quae partim ad cardinalem Valettam venerant, partim ad Caletum sunt, magni aliquid intra Belgicos fines agere poterunt praesertim moventibus simul se Batavis, qui nunc Bredam obsident, nisi pontifex8 arma haec ad quietem perducat.

    Certe in Italia nihil mari agitur, ne terra quidem haerente non longe ab Asta Hispano9, ut suspicio it tacitae conventionis.

    448

    Cum Belgis Hispaniensibus restituti literarum commeatus, quem sequetur et mercium; multusque et hic de indutiis sermo, ita ut archiepiscopi cujusdam10, qui regi11 est a status consiliis, literas viderim quinquennales indutias pactas affirmantes.

    Princeps Arausionensis12 et Galli se mutuo accusant: hi illum, quod tempus otiosum transmiserit Flandricumque iter simulaverit tantum, cum eo ipso tempore Henricus Nassavius13 ad Bredam ducendi mandata haberet; ille vero Gallos, quod cum sesquimillionem deberent, trecenta tantum millia florenorum miserint; tum vero quod Mileraeus, qui cum omni exercitu suo ad Flandriae finem esse debuerat, partem ejus in obsidionem Landresii duxerit. Addit excusationes ventorum et eorum, quae humana prudentia mutari nequeunt. Et haec quidem inter ipsos disputantur. Caeterum constat spem capiendae Gravelingae magnaeque partis de maritima Flandria aut ereptam aut elapsam.

    Ab Anglia praeter pacis ipsis commodae molitiones nihil exspecto. Nam rediit in Batavos Palatinus14 cum fratre15 nullos armorum paratus, sed pecuniae annuae ad vitam paulo splendidiorem, non ad bellum promissa secum ferens. Nec potuit componi illa de mari controversia Northumbriusque16 classi praepositus diplomata fert secum, per quae jus piscandi petentibus indulgeat.

    Dux Vinariensis alimenta pro exercitu suo habet Montepellicardi.

    Dolet Anglis, quod de priore loco non cedamus ipsis. Itaque satis de abrupto eum sermonem mecum renovavit Licestrius17, Daniae et Norvegiae, antiqui itidem regni, regem18 Anglis ajens concedere. Ego, quid alii facerent et qua de causa, dixi mihi non constare nec id, si esset, jus laedere nostrum. Cum quaereret, quam vetus esset Suediae regnum, dixi esse supra annalium omnium memoriam, sed ad id, quod agitur, sufficere antiquitatem Tacito testatam19, qui et gentis et regiae in ea, magnae admodum potestatis et validae classis armorumque meminerit. Opponenti longum post de eo silentium nominavi, qui quoque saeculo Sueonum meminissent, apud Germanos, Francos, Anglos. Si minus creber de iis sermo, haud mirum, cum negotia ipsis ferme perpetua non cum longinquis gentibus, sed cum Russis, Slavis, Danis, Norvegiis fuerint. Quod ad christianismum serius venissent - nam et hoc in nos telo pugnabat - id ad regni causam dignitatemque nihil pertinere. Eodem jure regnare paganos, mahumetistas, christianos. Segregatam salutis aeternae viam a temporalibus imperiis. Nec per baptismum regis conditionem ulla in parte deteriorem fieri. Velletne Bohemo aut Polono postponi Turcam aut Persam, si Evangelium Alcorano praeponerent? Quaerebam etiam, quem locum czari Russorum dare vellet, cui Suedi reges nunquam cessissent. Miratos multos, cum indutiae apud Batovos fierent, quod Angli perpetuo Gallos secuti

    449

    fuerint, accepta tantum testatione, id ipsis fraudi non fore. Cum interrogaret, quomodo igitur convenire in unum possent regum plurium legati sibi quoque sedem primam vindicantes, dixi, multas posse inveniri rationes, quae jus nullius laederent. Quoniam vero non de regnotantum, sed et de familia regia sermo incidit interdum, dixi apud Suedos reges fuisse e gentibus nobilissimis, ad Slaviam20 gentem, diu regnatricem, pertinuisse eos, qui jam per saeculum regnarent. Reges alios cum regibus Suediae multis affinitatibus connexos. Gothica origine Hispaniae reges etiam gloriari. Et quoniam ejus rei in mentionem deventum est, hoc quoque significandum duxi scripsisse Olympiodorum21, qui sub Theodosio, Arcadii filio, Romanam historiam Graeco sermone scripsit, Gothos vocatos a Wandalis Trollos.

    Videbit Sublimitas Tua me aliquid habuisse otii, quod eam occupatam tantis negotiis audeo ad veteres historias vocare. Sed gaudeo, quod hoc potius quam aliud agentem me deprehendunt Tuae Sublimitatis literae scriptae 10/20 Junii22 pro quibus simulque pro chartis adjunctis gratias ago, quantas possum. Habebo normam, quam in sermonibus sequar longe optimam. Atque interim apud me gaudeo, quod et de Pomerania et de iis, quae Angli valde indefinita proponunt, semper meae dissertationes his congruentia tenuerunt. Ego, quoties cum Anglis locutus sum, semper eos ursi, ut promerent, quibus legibus nos23 pacem facere aequum judicarent. Nam si ea in re nostra ipsorumque consilia discrepant, ut discrepare certus sum, quid est in foedere sub istis ostentato conditionibus praeter inanias?

    Ego omnia mea pro rebus Suedicis vota in hoc uno comprehendo, Excellentissime atque Illustrissime Domine, ut Deus Tuam Sublimitatem diu valentemque servet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 16/26 Julii 1637.

     

    Piccolominius24 ipse aegrotare Treveris dicitur. Altkircham, arcem a Montepelicardo leucis decem, cepere Galli. Hispani Nicaeam Paleae et Aglianum bene muniunt. Piccolominii copiae propius ad Castilionaeum accessere.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 344; Oxenst. Skrifter 2, afd. II, p. 375. Gedeelt. in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 105. Antw. op no. 3125.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    4 - Henri, hertog van Rohan.
    5 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    6 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    7 - Charles de La Porte, markies van Meilleray.
    8 - Urbanus VIII.
    9 - Diego Mexia Felipes de Guzmán, markies van Leganés, Spaans gouverneur van Milaan.
    10 - Niet nader geïdentificeerd.
    11 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    12 - Frederik Hendrik.
    13 - Hendrik Casimir, graaf van Nassau-Dietz (1612-1640), stadhouder en kapitein-generaal van Friesland.
    14 - Paltsgraaf Karl Ludwig.
    15 - Paltsgraaf Ruprecht; zie VI, p. 285 n. 3.
    16 - Algernon Percy, graaf van Northumberland.
    17 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extra-ordinarius Engels gezant in Parijs.
    18 - Christiaan IV, koning van Denemarken en Noorwegen.
    19 - Vgl. Tacitus, Germ. 44.
    20 - Bedoeld: Vasaeam.
    21 - De historicus Olympiodorus, die in de 5de eeuw na Chr. leefde, schreef een geschiedenis van het Westromeinse Rijk, met name de regeringsperiode van Honorius. Het oorspronkelijke werk van Olympiodorus, getiteld Ἱστοϱιϰοὶ λόγοι is verloren gegaan, maar een verkorte versie ervan is overgeleverd door Photius.
    22 - No. 3125.
    23 - De uitgave der Oxenst. Skrifter heeft ‘non’, die der Epist. ‘nos’. De lezing der Epist. acht ik juist.
    24 - Ottavio d'Arragona, hertog van Amalfi, prins van Piccolomini, een der bevelhebbers in het leger van keizer Ferdinand III.