Praestantissime2 Domine,
Pro binis literis debitor tibi sum; nam prioribus respondi omnibus: sunt autem eae dierum 20/30 Maji et 27 Maji/6 Junii3, redditae mihi pariter 16/26 Julii.
Venetus4 saepe me urget, num quid responsi ad ipsius literas acceperim. Ego credidi displicituram nostris inscriptionem, praesertim cum facile suspicarer, qualis esset ex eo, quod mihi monstratum et a me reprehensum fuerat; quod cum
461
animadverteret Venetus, noluit per me curari literas. Ego quam illi offerunt operam5 neque pro dignitate fore regni neque ex usu arbitror.In Dano6 satis esset dignitatis, si satis esset in nos benevolentiae aut aequus certe animus. Ansiaticas civitates minus nobis adversas arbitror, sed earum tenuis est fortuna nunc7 atque auctoritas. A Polono8 hostilia omnia exspectanda nunc etiam magis, postquam ad hostiles affinitates9 se applicuit.
Video interdum paces10 coaluisse sine parariis et id forte nostris rebus esset congruentissimum. Sed cum difficillima sit de Pomerania controversia, nemo e domo Brandeburgica huic negotio immixtus spem mihi ejus transigendi11 faciet.
Scriptum Davauguro12 datum super Venetorum oblata opera non vidi.
Comes Egmundanus13 quas miserat literas, id petebant, ut, si quando de pace generali ageretur, id est cum Hispano14 non minus quam cum imperatore15, quod ipse futurum Coloniae putabat, ipsi quoque caveretur, ut bona, quae in Brabantia Flandriaque habeat, possidere ei liceret; quam ad rem Galliae quoque et Angliae opem imploraverat.
D. ducis Bernhardi16 amicitiam et, cum hic esset, colui et nunc etiam per literas colo. Gaudeoque et in hoc ipso et in eo, quod de D. cardinali17 deque lugendo imperatore18 constitueram, non improbari mea consulta iis, quibus actuum meorum rationem debeo.
Hodie accessit me Brulonus19 rogavitque, an cardinalem visurus non essem. Dixi facturum me secundum ea, quae mihi e Suedia imperarentur. Angli20 de suo proposito nihil mutaturi sunt ea in re.
Vidi responsum reginae21 ad literas Brandeburgici electoris22, dignum opus magno magni cancellarii23 animo.
Quod dicis omnes terras populosque commoturum Brandeburgicum, ut ei Pomeraniam adipisci liceat, dubitandum neutiquam est contraque obfirmanda sunt consilia, ne quod per multas difficultates quaesitum est, nimia facilitate amittatur.
462
Coloniam ad conventum nostris rebus esse incommodam semper credidi: tota civitas, totus ille tractus nobis adversatur, deinde nihil ex honore et dignitate protestantium agi potest, ubi pontificis legatus24 habenas negotii tractat.
Barclaius25 siquid solidi adferat, mirabor: nam heic Angli aperte satis profitentur se in bellum venire nolle. Palatino26 nullae dantur naves. Dunquercam, quo iturus princeps Arausionensis27 putabatur, Angli viginti et octo navibus ingressi iuvere28 commeatu rebusque aliis.
Cum Batavis de piscatu manet controversia et habet Northumberlandius29 a rege Angliae30 diplomata, quae jus piscandi petentibus concedunt. Ita Batavi detruduntur terra marique de libertatis possessione.
Arnhemii31 si qua erunt talia, quae nuntiare liceat, lubens cognoscam; creditus semper est valere ingenio rerumque peritia, sed infestus esse Suedico nomini.
Ego quid copiis nostris in Scotia conductis Albi opus sit, non video, cum possint mari Baltico ad oram Pomeraniae advehi; eum32 autem transitum, ut audio, Danus prohibere ne conatur quidem.
D. Deodatus33 et gratias tibi agit pro summa benevolentia et rogat, ne quiescas, donec ad exitum perducas, quod feliciter coepisti.
Ego hic principem Condaeum34, qui ad urbem est, aliosque proceres admoneo quotidie promovenda ducis Bernhardi arma, priusquam coeuntibus undique hostium copiis pressus Bannerius35 cogatur absistere insessis tandemque Suedis imponatur necessitas sibi seorsum consulendi. Non video multum me proficere; quia Galli omissis Germaniae curis id agunt36, Hispano ut aliqua eripiant, quae deinde cum iis, quae in Gallico solo Hispanus tenet, commutent: et jam literarum merciumque commeatus Gallos inter Hispanicique imperii populos restituuntur, quae ad indutias via est, de quibus multus ubique rumor. Batavi, qui, quam pro inani nomine pugnent, nunc demum intelligunt, et ipsi indutias sibi esse vellent, sed, quomodo eas nanciscantur, non inveniunt, ita compediti atque irretiti, ut neque pactione exitum sperare possint neque in bello ullos egregios processus. Omissa cogitatione Flandriae Bredam princeps Arausionensis, sui quippe juris oppidum sibique utilitates allaturum oppugnat.
Galli Ehrbreitstenium quam negligenter curaverint, intellexeris. Ambit jam praefecturam Landreciensem Arnaldus37 ille Philippoburgi damno cognitus, et fautores habet. Hinc conjecturam fac de caetero38.
463
Scriptitat saepe ad me Ramsaius39 se plurimum impendisse ad alendam cohortem, quam rex40 Hanoviam miserat; de restituendis ei illis impendiis ne verbum quidem audio.
Heufdius41, quo Galli plane tamquam suo utuntur, heri ad me venit rogans, probatane essent pacta Vismariensia; dixi nondum esse, sed bonam me spem videre, dummodo Galli se aequitati accommodent. Pecuniam, quae ex ea conventione Suedis danda esset, paratam esse Hamburgi seque suam in id pro Gallis apud mercatores Hamburgenses fidem interposuisse dixit mihi idem ille Heufdius.
Civitati Hamburgensi quin a rege Daniae majus majusque indies ingruat periculum, non est dubium. Angli ita loquuntur, quasi misericordia tangantur ejus civitatis; sed ego pro certo pridem habui magnam consiliorum societatem inter Anglos Danosque intercedere. Quid ea, quam corradit, pecunia facturus sit Danus, brevi, credo, apparebit. Filius42 ejus, qui hic est, ad me se venturum dixerat, sed non venit.
De Persico commercio multi anni sunt, quod jactantur, rumores; non exterret ea res Batavos, qui mari uno43 magnisque navibus multo minore sumtu transvehere sericum aliasque ejus orbis merces possunt44 quam alii per terras, mare Caspium et amnes. Holsatus45, cujus nomine res ista agitur, quin fixum habeat neque imperatorem offendere neque Hispanum puto causas dubitandi nullas esse.
Xenocrati46 cuncta opto maxima non ipsius tantum causa, sed et quod nihil felicius patriae ejus potest contingere.
Antistitalem procellam47 consedisse gaudeo, non apparent umquam sine periculo sacri illi ignes et in herba opprimere exoriens malum verae sapientiae est.
Juveni48, quem mihi commendas, faveo velimque ei benefacere; sed munus, de quo significas, in tempus abitionis eorum, qui nunc apud me sunt, addixi cuidam etiam Belgici sermonis, quo multum in scribendo utor, gnaro49.
Dux Bernhardus in comitatu haeret Burgundiae. Castilionaeus50 arces modicas in Lutzenburgico agro capit. In Italia non longe ab Asta51 est ingens Hispanorum exercitus. Exspectamus, quid facturus sit cardinalis Valetta52 propinquusque cardinalis Riceliaci Lamillereius53, postquam Landrecio potiti sunt multo citius sperato.
464
Vale, vir egregie.
Tuae Amplitudini ad omnia obsequia paratus
H. Grotius.
Lutetiae 20/3054 Julii 1637.
Resumo calamum, ut etiam illis tuis, quas 10/20 Junii datas55, simul atque meis, quas vides, subscripseram, accipio, respondeam.
Ego non spernendos arbitror cujusquam etiam Arnhemii56 ad Mimnermum57 hortatus adhibitis modo, quas oportet, cautionibus. Multas a Vienna vidi literas, unde apparet idem ibi serio optari, ut in posterum minus a Virginio58 pendeant. Retineri illum hominem59, cui arcana et Polonii60 et Galbae61 sunt cognita, rectum judico. De Fabio62 numquam judicavi aliter ipsiusque et aliorum sermonibus satis cognovi id agi. Omnes id curant63, ut in64 Mimnermo sua inveniant commoda, quod futurum arbitrantur, si ipsorum maxima sit in eo faciendo auctoritas. Aequum autem est, ut potius qui onera sustinuere, emolumenta sentiant, quam qui aut spectatores fuere aut apertam suo nomine hostilitatem profiteri ausi non sunt.
D. Salvius65 mihi scripsit cum tuis satis consentientia, sed obsourius. De Bannerio66 jam intelleximus mutatam ei sedem. Luat Brandeburgicus poenas, quas luit Saxo, imo ipsa potius patrimonia Hannibalis67, quandoquidem eum Rosae68 non miseret.
Rogo filio meo69 consilio auxilioque adsis: nihil meis nocentius otio. Si ibi non est, quod agat, erit hic, unde excutiamus ei veternum. Non dubito, quin et Spiringius70 ea in re, ut in aliis fecit, praestiturus sit quod amici est. Gaudeo te mihi tam aperte scribere. De fideli custodia silentioque ne dubita. Cunctis tuis, quas accepi, respondi. Itaque si quae sunt, ad quas responsum non habes, eas intercidisse pro comperto habe.
465
Illud de aequalitate super Tullo71 et Vespasiano72 plurimum in se habet inaequalitatis, ut jam dicere attigi; sed ideo repeto, ut videas me tuarum literarum ductum diligenter sequi. Accedit, quod illorum possessio vi sola, nostra et pacis nititur73. Simonides74 ille, quo uti Fabius voluit, bene positus esset, si posset id, quod dicis, consequi. Plurimum in tempore vertitur. Cum vulpibus vulpinandum est. Raschium75 ad nos venisse etiam D. Deodati causa gaudeo, cujus negotium spero et pro aequo ac bono ac pro ipsius viri virtute tibi aliisque cordi fore.
Vale quam optime.
Tuae Nobilitati addictissimus
H. Grotius.
21/31 Julii 1637.
In dorso met andere hand: Holmiae die 17/27 Augusti 1637.