Vir praestantissime,
Quem mihi commendasti, vir doctissime ac praestantissime, Andreae Conradi
468
Libros, quorum mentio est in secundis tuis literis3, non accepi, alioqui ea, qua inter nos utimur, libertate mei judicii te facturus participem. Velim credas, si quid est, in quo tibi aut eis, quos caros habes, possim commodare, facturum me id non prompto tantum, sed et gaudente animo.
Lutetiae, 3 Augusti novi Cal. 1637.
Postquam literas ad te obsignaveram, vir praestantissime, relatum mihi a librario Slichtingii librum4 Meisnero5 oppositum legi. Video ab eo statui non adulterii tantum, sed et scortationis actum talem6 esse, qui hominem christianum, si subito moriatur, a vita aeterna sit exclusurus. Quod cum haud dubie et de aliis delictis aeque gravibus ac deliberatis sentiat, nihil habeo, quod contradicam. Verum non modo de scortationis, sed et de adulterii actu aliter sensisse Socinum7, videbar ex ejus scriptis didicisse. Nescio an me fallat memoria.
Puto pervenisse jam ad te Clementis epistolam ad Corinthios in Anglia editam8; de ea quid sentias, ubi otium erit, discere amabo.
Vale quam optime.