Illustrissime Domine,
Pro literis 6 Iulii2 ab Illustrissima Dominatione vestra ad me datis gratias habeo: et ea, quae dominus Banerius3 prudenter fortiterque fecit, ipso narrante cognoscere si non dulce - neque enim omne tempus parit dulcia -, certe mihi perutile fuit, ut de re ipsa, qualis est, loquar et ex ea arripiam occasiones pressius etiam agendi, quod pridem ago, ut homines hos satis somniculosos circa res Germanicas, si non nostrarum rerum respectu, proprio ipsorum periculo excitem. Aequum enim esse dico, ut nos in pacificando amicorum habeamus rationem, sed
479
ita si et ipsi nos in bello non negligant hostibusque objectent solos et improtectos.De ducis Bernhardi4 progressibus sperare nos meliora Galli jubent, sero sane hac anni tempestate tantumque retroactis rebus nostris. Sed tamen id, qualecunque erit, apponemus lucro.
Picolominius5 valetudine recuperata ad exercitum suum rediit, qui VII peditum millibus, mille et octingentis constat equitibus. Mosam transiit ad Genaium Carlemontio non procul. Quod cum III hujus mensis cognovissent cardinalis Valetta6 et Millereius7, de eo exercitu, qui Landresium ceperat, III peditum, IV equitum sumtis millibus, machinis VIII, alimentis in sex8 dies, ivere visuri, an pugnae reperire occasionem possent relicto quod supererat copiarum sub ducis Candalii9 imperio ad Malbodii obsidium.
Apud Gravelingam tria castella, sed modica cepere ab hoste Galli sub Sanctipreulio10.
Pontificis11 morbus vitam ei ad finem hujus anni vix videtur permittere. Ex quo cardinalis Medicaeus12 validissimo cum comitatu Romam ingressus cuncta vi sua tracturus videbatur, pontifex milites CCCC Corsos in urbem advocavit.
Genuatibus merces, quae in Batavorum repertae erant navibus13, non reddit Hispanus14 accessitque ad offensas, quod Genuates velut per annonae curam mitti alimenta ad Hispanos exercitus et ad loca Liguriae Hispanis insessa vetuere diciturque is, qui nunc ducis magistratum ibi adeptus15 est, Gallicae quam Hispanicae amicitiae addictior.
Hispani Aglianum muniunt castraque habent Asta non procul a Cruceblanca Tanaro tenus. Nec inter eos Sabaudumque16 agitur quicquam: quin et Gallum militem a se ablegavit Sabaudus, quasi ad tutelam agri Montisferratensis, non tamen ut sermones evadat consilia ejus a Gallicis17 aliena pridem inspectantium. Ager ille Montisferatensis multum raptatur ab Hispano. Bremi praesidiarii detrahunt Lomelli quae fuerant munimenta18.
Rhaeti tandem post relationem, credo, in Hispaniam ejus negotii factam responsa accepere, quibus ipsorum imperium jurisdictioque in Vallem Telinam ac Clavennam firmatur. De religionis reformatae exercitio nihil eis promittitur:
480
Videtur enim velle Hispanus, ea res ut perpetuo sui sit arbitrii laxaturus aut adducturus fraena pro usu temporum19.Helvetii duces multum instant apud legatum, qui ibi est, Galliae20, ut stipendia persolvantur. Ille eos ad Bulionium, aerarii praefectum21, Bulionius ad legatum vicissim rejicit. Ut Burgundia utraque bello eximatur, laborat etiam Sabaudus, sed nihildum22 proficit.
Vesontionem tutatur castris propter positis dux Lotharingus23, commeatus habens uberes. Sicut Austriaci oppidorum silvestrium praesidia, ita suum auxere Basileenses pressi supra infraque caesarianorum24 castellis. Mauri piratae Marugium in Tarantina ora expilarunt. Ex Polono juvene25 intelligo in ea quoque gente de Persico commercio consilia agitari.
Deus, Illustrissime Domine, tibi tuisque adsit26.
Illustrissimae Dominationi Tuae observantissimus27
H. Grotius.
Lutetiae, 8 Augusti MDCXXXVII