475
Excellentissime Domine,
Picolominius2 valetudine sua recuperata ad exercitum suum rediit, qui septem peditum millibus, mille et octingentis constat equitibus. Mosam transiit ad Ginaium Carlemontio non procul. Quod cum 3 hujus mensis cognovissent cardinalis Valetta3 et Mileraeus4, de eo exercitu, qui Landresium ceperat, tribus peditum, quatuor equitum sumptis millibus, machinis octo, alimentis in sex dies ivere visuri, an pugnae reperire occasionem possent relicto quod supererat copiarum sub ducis Candalii5 imperio ad Malbodii obsidium. Apud Gravelingam tria castella, sed modica, cepere ab hoste Galli sub Sanctipreulio6.
De duce Bernhardo7 nihil pridem intelligimus. Et quicquid nunc acturus est, siquid tamen id erit, serum erit nobis.
Pontificis8 morbus vitam ei ad finem hujus anni vix videtur permittere. Ex quo cardinalis Medicaeus9 validissimo cum comitatu Romam ingressus cuncta vi sua tracturus videbatur, pontifex milites CCCC Corsos in urbem advocavit.
Genuatibus merces, quae in Batavorum repertae erant navibus10, non reddit Hispanus11 accessitque ad offensas, quod Genuates, velut per annonae curam, mitti alimenta ad Hispanicos exercitus et ad loca Liguriae Hispanis insessa vetuere: diciturque is, qui nunc ducis ibi magistratum adeptus est12, Gallicae quam Hispanicae amicitiae addictior.
Hispani Aglianum muniunt castraque habent Asta non procul a Cruceblanca Tanario tenus nec inter eos Sabaudumque13 agitur quicquam: quin et Gallum militem a se ablegavit Sabaudus, quasi ad tutelam agri Montiferratensis, non tamen ut sermones evadat consilia ejus a Gallicis aliena pridem spectantium. Ager ille Montiferratensis multum raptatur ab Hispano. Bremi prasidiarii detrahunt Lomelli, quae fuerant, munimenta.
Rhaeti tandem post relationem, credo, in Hispaniam ejus negotii factam responsa accepere, quibus ipsorum imperium jurisdictioque in Vallem Telinam ac Clavennam firmatur. De religionis reformatae exercitio nihil eis promittitur. Videtur enim velle Hispanus ea res, ut perpetuo sui sit arbitrii laxaturus aut adducturus fraena pro usu temporum.
476
Helvetii duces multum instant apud legatum, qui ibi est, Galliae14, ut stipendia sibi persolvantur. Ille eos ad Bulionium15, aerarii praefectum, Bulionius ad legatum vicissim rejicit. Ut Burgundia utraque bello eximatur, laborat etiam Sabaudus, sed nihildum proficit.
Vesontionem tutatur castris propter positis dux Lotharingus16 commeatus habens uberes. Sicut Austriaci oppidorum silvestrium praesidia, ita suum auxere Basileenses pressi supra infraque caesarianorum17 castellis. Mauri piratae Marugiam in Tarantina ora expilarunt.
Ex Polono juvene18 intelligo in ea quoque gente de Persico commercio consila agitari.
Venit ad me Sanctichaumontii19 domesticus20 Hamburgum rediturus. Dicebat inter caetera videri sibi non eam esse inter Gallos et Suedos, quae deberet, fidem et societatem. Respondi multa, sed praecipua haec: Suedos non posse abs se arcere invidiam belli adeo graviter afflictantis Germaniam, nisi audiant, quae ad pacem proponuntur. Nolle tamen eos sibi seorsim absque Gallis consulere: quod si facere voluissent, habituros pridem fuisse pacem sibi non incommodam. Durum interim eis hocevenire, quod sperata Gallicorum armorum in Germaniam progressio non conspiciatur relictusque sit tot hostium exercitibus unus obex Banerius21, magno Suediae, ut jam apparet, magno rei communis malo. Dicebat spem sibi factam, quod nos optemus id nunc futurum. Incusavi tarditatem in tempore tam necessario. Si quid tamen etiam nunc fiat in id profuturum, ut post tantam jacturam, quae sunt reliqua, serventur. Eadem apud alios disserere non desino.
Landresii capti historiam breviter scripsi antehac22. Exactius eam Sublimitas tua cognoscet ex baronis Degenfeldii23 literis, quas e castris ad me misit24, quae simul memoriam Sublimitatis Tuae convenire poterunt, ut, si qua pax fiat, ejus quoque viri optime in Suediam affecti habeatur, quanta poterit, ratio.
Legi his diebus Paulini Gothini Historiae Arctoae libros tres25. In primis partibus multa ex Johanne Magno26 parum credibilia et auctoribus fulta suspectis, qualis est Pseudoberosus27 aliique subjectitii libri ex Annii Viterbiensis
477
monachi28 officina. Ex aliis etiam veris scriptoribus citat, quae ibi non comparent, credo, quod aut malos interpretes aut alienam secutus sit fidem. Caeterum quo ad nostra tempora accedit propius, eo plura habet cognitu dignissima, ob quae prodiisse eum librum gaudeo.Cum nuper in Anglia multi prodiissent in archiepiscopum29 libelli papismi eum accusantes, inquisitum in auctores fautoresque et Lincolniensis episcopus30 carcere mulctaque gravi repressus: tribus aliis, theologo, juridico, medico aures praecisae judicio Camerae Stellatae. In ea cognitione sermonem habuit archiepiscopus sane egregium - vidi enim Anglice editum regio jussu - quo se purgat ejus criminis Deumque testem invocat, nihil aliud sibi propositum quam religionem, qualis publice in Anglia recepta est, tueri. Caeterum si ea, quae ad aliud nihil quam ad exacerbandos animos valebant, mitigaverit gestusque in templis pietati consentaneos requisiverit, iniquum id sibi vitio verti. Inter ea, quae ipsi objecta sunt et multa et frivola, est et hoc, quod pro D. Elisabetha, regina Bohemiae31 ejusque prole32 preces sustulisset. Ostendit morem esse Angliae nominatim pro nemine post regem33 reginamque34 precandi, nisi pro eorum liberis35. Se reginae Bohemiae optime velle ac pro ea Deo privatim vota fundere. Caeterum videri qui id accusent ita existimare tutiorem fore statum religionis sub ipsa ejusque sobole quam sub rege ejusque liberis ac posteris, quod ut in regem injuriosum se detestari.
Salutavit me ex Suedia Angliaque reversus huc Forbesius36 atque et se et primores Angliae id optare, ut in Anglia legationem obeam. Nihil gratius contingere archiepiscopo posse. Respondi ei mihi in aequo esse, hic an ibi an alibi operas regno Suedico praestem. Quod eo duntaxat animo scribo, ut norit Tua Sublimitas et amicos ibi nunc esse aliquos et me loci mutationem neque ambire neque defugere.
Saiudius37, qui in arce fuit Ehrenbreitsteinii, male a rege38 acceptus est.
Hamburgum in gravi periculo esse amittendae libertatis censet Licestrius39, qui et ait servari eam civitatem non posse nisi per Fraga40 aut Cimonem41.
478
Ab aliis autem intelligo in Anglica aula laborari a Daniae regis42 hominibus, ut societas mercatorum Anglica ab Hamburgo se Gelucstadium transferat.Haec postquam scripseram, venit ad me unus domesticorum Noyerii43, qui secretarius est status belli negotia curans. Ait regi propositum mandare Pyrrhoni44, ut in Rosam45 eat46. Cupere vero, ut et Iustinus47 ei scribat. Id vero non est difficile. Verum is sic opinatur, omnia haec esse offucias48. In Ione49, in Burgundia nihil agitur contra N[e]rvam50.
Deum rogo, Excellentissime atque Illustrissime Domine, ut sub Tuae Sublimitatis ductu Suedi aut bellum fortiter faciant aut pacem prudenter.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
6 Augusti 1637.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.