... Cum plurimum intersit, ut, qui cunctis et undiquaque attractis viribus nobis paene solis incumbit in Saxonicis partibus, hostis armis regis Galliarum ... a nobis distrahatur, ... necessarium nobis visum fuit eo nomine eundem adiunctis literis, quarum tibi copiam facimus, compellare...
Christina van Zweden aan Lodewijk XIII, 29 augustus 1637
Nos Christina, Dei gratia Suecorum, etc., etc., etc., serenissimo ac potentissimo principi, fratri, consanguineo, foederato et amico nostro charissimo, domino Ludovico XIII, Franciae et Navarrae regi christianissimo, salutem et prosperos rerum successus.
Serenissime ac potentissime princeps, frater, consanguinee, foederate et amice charissime,
Magna laetetia nos affecit, quod ex nunciis hisce diebus intelleximus felices armorum Serenitatis vestrae per Burgundi am et Artesiam progressus, dum paucas intra septimanas et potissima hostilis equitatus pars caesa et urbes ac munitiones nonnullae hosti ademptae sunt inque potestatem Serenitatis vestrae devenere. Qui quidem rerum Serenitatis vestrae successus multis nominibus cognitu nobis fuit iucundissimus, praesertim quod attritis iis in locis communis hostis viribus, facultas Serenitati vestrae sit a finibus regni sui eum longinquius distinendi et ad Rhenum vel ultra in ditiones hosti subiacentes belli sedem transferendi, quo et insignis armorum Serenitatis vestrae fructus in nos inde redundare et quae nunc pene universa moles in Saxonicis partibus ab hoste nobis solis incumbit quodammodo a nobis distrahi avertive possit. Cum enim non minus aliorum ac nostra intersit hostium conatus ubique elidi, partem utique tantae molis in eosdem transferri necesse est. Constituisse autem secum hostem cunctis viribus in unum attractis et cumulatis nos primum obruere, et res ipsa loquitur et ab aliis quibus tuto credere licet,
427
certo edocemur, quo postmodum caeteros facilius opprimat, adversus quos, dum omni onere nostris exercitibus incumbit, tantum defensive sibi eundum esse censet. Quo factum est, ut noster campimarschallus Bannerius,2 ne communem causam manifesto alicui periculo exponeret, quam in hostico sedem belli fixit defendendis maritimis locis ac munitionibus commutare consultius et e re communi esse iudicaverit.Quae omnia cum eo loco sint, ut Serenitas vestra pro insigni ac singulari sua prudentia facile expendere possit, quantum dictae communi causae fulcimenti ac roboris sit conciliaturum, si fixa ad Rhenum et ultra belli sede partem copiarum hostilium nobis incumbentium per suos exercitus distrahi fecerit, nos e re mutua esse existimavimus eorum apud Serenitatem vestram mentionem iniicere quibus ea roboratur, id iuxta singulari nostro in Serenitatem vestram adfectui omnino tribuendum censentes, conceptam e felici armorum eiusdem progressu laetitiam eidem ut contestaremur. Quod cum ordinario nostro ad Serenitatem vestram legato, nobili ac magnifico, nobis sincere fideli domino Hugoni Grotio commisimus nomine nostro apud eandem expediundum, a Serenitate vestra fraterne et amice requirimus, velit ei benignas aures praebere et locum haud gravate dare iis quae propositurus est, communi utrinque causae apprime conducibilia.
De caetero Serenitatem vestram divinae protectioni amice commendamus,
Matthias Soop, J[acobus] d[e] L[a] G[ardie], C[arolus] C. G[ylldenhielm], A[xelius]
O[xenstierna], G[abriel] O[xenstierna] B[engt filius].
Dabantur, etc.
Bovenaan de copie te Stockholm: Ad regem Galliae gratulatoriae super progressibus in Burgundia, etc. 19 Augustus anno 1637. A. G[yldenclau].3