Viro eximio Cl. Salmasio Hugo Grotius,
Debitor pridem tibi magnae sortis usuras2, quas persolvere meum fuerat3, ultro abs te exspectabam, cum iterum nomen me tuum facis tam benigne de nostris e Graeco versionibus4 existimando. Non falluntur Elsevirii5 cum arbitrantur neminem esse ex iis, quos literarum fama commendat, quem pluris quam te faciam idque velim et ipsis et aliis plane appareat. Caeterum meum opus6 nondum eo perductum est, ut edi possit. Praeterea aliud meum est institutum aliud Elseviriorum. Hi Procopium volunt dare bonum Graece e manuscriptis, bonum latine ex
692
interpretatione Vulcanii7, Graece doctissimi, quod ei testimonium liberaliter saepe reddidit magnus Scaliger8, et ego9 justissime approbo quippe eo usus magistro et studiorum meorum adjutore.Mihi vero propositum est contrahere quae illustrandas antiquitates Gothorum consanguinearumque gentium pertinent: et eam ad rem, uti par est, tum mandata tum adminicula e parente Gothorum Scandinavia opperior. Faveo igitur illorum labori: meum lente per10 occupationes varias tamen promovebo et Deo volente ad finem aliquando perducam. Flagitamus tuas Centesimas11, et Arnobium12 et Militiam13.
Vale, vir summe, mihique inter eruditionis tuae veneratores locum da non infimum.
Lutetiae, XXXI. Octobris MDCXXXVII.
Adres: A Monsieur Monsieur de Saumaise A Leiden.
In dorso staat: 31 Octob. 1637.
Met andere hand is aan het opschrift toegevoegd: Leidano.