Praestantissime Domine,
Accipio pariter 12 Novembris, ut hic numeramus, tuas datas 26 Septembris et alias datas 23 Octobris2. Ad illas priores nihil responderi opus, cum ad recentiores illas, quas 20 Octobris scripseras, jam responderim3.
De pecunia si perstatis, puto vos quod vultis impetraturos: idem judicat Heufdius4.
Quae scribis de tractanda re Mimnermi5 partim ad Praecoqua6, partim ad Nervam7, indicium mihi facit non venturos Lactucarios8 aperte in Callimachum9 cum Hannibale10.
Ad id, quod Xenocrates11 de Iustino12 in privato sermone disseruerat, scito
728
hunc semper in illius fore potestate nec quicquam ducturum grave, quod ipsi placuerit.De archiepiscopatu Magdenburgensi promisso Hallensi et hic audivimus; sed nempe si mors praecedat filii Saxonis13.
De Lusatia verumne sit, dubito. Et regem Daniae14 et civitatem Hamburgensem, quamdiu poterit, suspensos tenebit imperator15, ut ad suos usus et hanc et illum verset.
Pro D. Deodato16 gratias habeo. Ea est ejus virtus et eruditio, is etiam in te amor, ut bene positum sit quidquid in eum confertur.
Gaudeo habere vos capita foederis Gallo-Britannici; an plena, cogor ambigere.
Epsteinius17, cur18 mihi male velit, causas non habet; res ipsius promovi semper, sed non ita caecus sum, ut non videam Vindicianos19 eo saepe uti suo arbitratu. Miser sim, si etiam Joliveto20 invideam, homini nec grammatices quidem et prosodiae leges bene callenti. Ridendum me propinassem doctis omnibus, si me probante tale opus de rege tanto scriptum21 prodisset. Interim, ut pro benevolo in res nostras animo et conatu qualicumque aliqua liberalitate permulceatur, et monui et moneo.
Ex omnibus Anglorum22 sermonibus cognovi malle eos Gallis cedere et ab iisdem in loci secundi possessione defendi quam a nobis controversiam pati.
Vale quam optime.
Lutetiae, 14 Novembris novi Cal. anni 1637.
Tuae Praestantiae addictissimus
H. Grotius.
Pransus est mecum D. Deodatus tibique summas agit gratias de effectu nihil diffidens.
Adres: Monsieur Monsieur Schmalzius, secrétaire de Monseigneur le Grand Chancellier de Suède. A Stockholm ou là où il sera.
Met andere hand: Holmiae, d. 8/18 Decembris 1637.