eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    793

    3387. 1637 december 18. Van J.A. Salvius1.

    Excellentissime Domine,

    Literas E.T. de 11/21 Novembris2 et alteras de 18/28 ejusdem3 - cum exemplo earum quas nondum hic appulso Davausiano nuncio4 ferendas commisit -, cepi: sed posteriores, ut postarum Hamburgensium director5 affirmat, inter Antwerpiam et Coloniam apertas.

    Ex illis video E.T. conjecturas de intentione implendi pacta Wismariensia6 e parte Galliae, ex his, quid Dn. Chavigniacus7 addiderit.

    Tempus triennale societatis nos currere volumus a 1 Aug. anni 1636, quo die a S.R. M.te Sueciae8 rata sunt habita. Atque ideo jam tres terminos subsidii restantis - praeter residuum anni 1632 - merito requirimus; praecipue, cum omnia, ad quae dictis pactis obligamur, e parte nostra reipsa mascule impleta sint toto fere hoste e limitibus Galliae in nos solos abstracto.

    Davausius vero et societatem ipsam et consequenter subsidia non a dato, sed traditione ratihabitionis cursura contendit eoque pro postulatis sex tonnis auri binas - id est unius tantum termini subsidium - de jure deberi vult. Quia tamen reipsa pactorum contenta implevimus, ex aequo et bono offert nobis insuper alterum terminum anni elapsi, altero ob dilatam traditionem nos mulctare volens et ut triennium faederis a traditione instrumenti incipiat.

    Hanc controversiam ob deficientia utrinque mandata coacti sumus, ego per Smaltzium9 in Sueciam, ille cum suo secretario10 in Galliam referre. Cum vero neuter eorum adhuc reversus sit, etsi Smaltzium in dies expectem, haeremus adhuc in pice nec ego instrumentum ratihabitionis tradere ausus nec ille pecuniam.

    Interim residuum anni 1632, ut ex priori faedere debitum, jure exactum et solutum est Dn. Heuftio11, ex quo, quantum adhuc reliquum habuerit, quaeso, monitu E.T. Hamburgum cambiis remittat. Mandatum enim mihi est, ut, quicquid eius cepero, in Pomeraniam mittam.

    De altera controversia, loco nempe tractatus pacis capiendo, convenimus ita, ut Galli Coloniae, Sueci Hamburgi vel Lubecae tractemus; simul tamen tempore et libertate utrique relicta, ut nos aliquem Coloniae - si non legatum, saltem

    794

    quocunque titulo -, Galli viceversa apud nostros habeant. Intelligo autem hoc casu Gallos Coloniae tantum res Hispanicas, hic vero nobiscum pari passu res Germanicas idque per aequalem nobis dignitate legatum peragere velle.

    Tertium erat de bello in Ferdinandum Tertium profitendo. Quod quidem quia primo faederis articulo continetur, nos tantum majoris lucis caussa requirimus, ut iam publico scripto - manifestum vocant - expresse fiat a rege christianissimo12. Quod quidem futurum initio mihi promisit S. Chamondius13 monstrato, quod eo tempore penes se habuit, dicto manifesto; sed jam a Dn. Davausio haud necessarium putatur, asserente ipsis faederis verbis satis nobis cautum esse, quanquam de hac ultima controversia parum adhuc dubii ipsi moverim. Super his omnibus libenter haberemus E.T. judicia.

    Heri Colonia nunciatum mihi est advenisse tandem eo literas salvi conductus caesareas, non solum pro Gallicis, sed et Suecicis et faederatorum Germanorum deputatis. Quod si earum, ut et plenipotentiae Gallicae, Hispanicae, caesareae, exemplar habere poterit E.T., rogo, nobiscum communicet; ut iis examinatis, si legitimae fuerint, nostras quoque maturius accommodemus: id enim mihi a S.R. M.te Sueciae mandatum est. Potissimum vero scire cuperemus, utrum imperator14 appellet regem Galliarum Serenissimum et potentissimum simul? et an hic ei vicissim titulum Majestatis tribuat? e.g. utrum V.ram M.tem vel V.ram Serenitatem scribat?

    De pace his in oris alias nihil certi habetur silente prorsus tractatu Brandeburgico. Scribitur tamen Caesar pacem cum Suecia particulariter ambire eoque nomine vice-cancellarium Curtium15 ante tres septimanas Vienna expeditum in Saxoniam, ut agat cum Ordinibus tam de hospitatione exercitus quam de dicta pace, si tulerit occasio. Si quid ejus intellexero, significabo E.T. consilium vicissim suum expectans, quid facto opus putet, si advenerit.

    Banerius16 Stetini haeret, Wrangelius17 Grijphiswaldiae, Leslaeus18 his diebus Stralsundio in Scotiam mari trajecit. Exercitus in hyberna concessere: Banerii in citeriorem Pomeraniam et Neomarchiam, Wrangelii equitatus in Rugiam et Usedom; peditatu praesidia praecipua firmata sunt. Gallas19 Anklamium, Bredaw20 Deminum obsidere dicuntur - neque enim certae literae jam inde ob itinera praeclusa habentur - sed sperantur irrito conatu nec sine damno ob annonae pabulique penuriam et ingruentem hyemem equorumque pestem illinc brevi recessuri. Kingius21 cum suis se recepit intra praesidia nostra Visurgica, Melander22 cum Rantzovianis23 ad confinia Ostfrisiae, Gotzius24 ad loca Rheno vicina;

    795

    Lunaeburgicus25 in suo se continet. Expectandum igitur iam passim, quid tractatuum vel consiliorum frigus hyemis in ver futurum parturiat.

    Stocholmiae ad 13/23 Jan. comitia regni indicta sunt. Legati Tartari Precopensis et Transylvani26 quid illic proposuerint, nondum plene rescivi.

    Rex Daniae27 tres naves bellicas cum celoce Dantiscum expedivit, ut omnes intrantes exeuntesque mercatores a vectigali Spiringiano28 tueatur non passurus regem Poloniae29, quod facit, dominium maris Balthici praetendere nec praejudicium vectigali suo Sundano facturum. Interim ipse rex his diebus Gluckstadium expectatur hybernaturus in Holsatia, ut praesens eam tueatur a milite caesareano et rebus Germanicis propinquior sit.

    Wikius30 et Averius31, Angli residentes, dicunt se mandata iam cepisse de hic pertractando faedere Gallo-Britannico; e Suecia nihil adhuc certi ea de re habeo.

    Hisce optime valeat E.T. et feliciter res agat.

     

    Hamburgi, d. 8/18 Decemb. 1637.

    Observantiss. et addictiss.
    J.A.S.

    E.T.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 17 (met andere hand veranderd in 19) Jan. 1638.

    Notes



    1 - Hs. Leiden, UB., cod. L. 1003. Eigenh. ondertek. Beantw. dd. 23 januari 1638 (dl. IX). Gedrukt Handelingen Maatsch. Ned. Letterk. 1862, p. 121.
    2 - Ontbreekt. Wel aanwezig is een schrijven van genoemde datum aan Sten Bielke (no. 3353). De brieven aan Salvius en Bielke zijn meestal praktisch gelijkluidend.
    3 - Ontbreekt.
    4 - De Meulles du Tartre.
    5 - Balthasar Schörling.
    6 - Het verdrag van Wismar tussen Zweden en Frankrijk was gesloten op 30 maart 1636, maar de Zweden hielden de ratificatie ervan op tot het najaar 1637.
    7 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    8 - Christina van Zweden.
    9 - Peter Abel Schmalz.
    10 - Met deze ‘secretarius’ moet dezelfde De Meulles du Tartre bedoeld zijn die boven (p. 793 n. 4) met het woord ‘nuncius’ wordt aangeduid.
    11 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs; hij behartigde financiële aangelegenheden zowel voor Zweden als voor Frankrijk.
    12 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    13 - Melchior Mitte de Miolans, markies van Saint-Chaumont.
    14 - Ferdinand III.
    15 - Ferdinand Siegmund Kurz, graaf van Senftenau, vice-kanselier van Ferdinand III.
    16 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    17 - De Zweedse veldmaarschalk Herman Wrangel.
    18 - Alexander Leslie, graaf van Leven.
    19 - Matthias, graaf Gallas, bevelhebber in het keizerlijke leger.
    20 - Hans Rudolph, Freiherr von Bredaw.
    21 - James King.
    22 - Peter Melander, graaf van Holzapfel.
    23 - Josias, graaf van Rantzau.
    24 - Johann, graaf van Götz.
    25 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg.
    26 - Het Tartaarse gezantschap stond onder leiding van Alexlam Murza. Namens Georg Rákóczi bevond zich Heinrich Meerbot te Stockholm.
    27 - Christiaan IV van Denemarken.
    28 - Vgl. hierover no. 3369, p. 763.
    29 - Wladislas VII (IV) van Polen.
    30 - Henry de Vic.
    31 - Joseph Averie.