eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3399. 1637 december 27. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Haeret adhuc in quibus antehac locis dux Bernhardus2, quanquam dictus hic fuit in comitatum penetrasse Burgundiae me vix credente ob tanto majores Lotharingi3 copias. Nuper abbatiam quandam, cui nomen, ni fallor, Bellelaio, occupare parante duce Bernhardo Bernates et subditos et socios in armis esse jussere ad vim arcendam. Johannis Waertii4 miles partim in Wirtenbergico est partim in Brisgoico. Multum esuritur cis Rhenum, etiam Argentorati, ita ut plebs magistratibus infensa sit ob missa ad ducis Bernhardi exercitum alimenta. Intendit famem Waertius, qui e Transrhenanis cis Rhenum ferri fruges non patitur.

    Rhaetorum quoque plebs rectoribus suis parum aequa est instante jam maxime tempore, quo occultatum diu cum domo Austriaca foedus palam jurari debeat exigente id per literas archiduce Claudia5, quae nunc est Oeniponte.

    Brucherus6 et Salis7, Gallicarum semper partium tribuni, haud desunt concitandae plebi nec multum tamen promovent.

    In Italia videtur bellum vere primo futurum acre. Neque enim desinit Hispaniam et Italiam commovere Sabaudus cardinalis8, ne deseratur ea factio, quam ipse contra viduam9 Gallosque clam suscitat palam amicitiam simulans. Tum vero Lomelli perfectae jam sunt munitiones, repressurae excursus, qui e Bremo fieri solebant.

    Est Paviae praefectus Mediolanensis10 speratque vere habiturum se XXXm peditum, Vm equitum aut amplius. In id per regnum Neapolitanum perque Siciliam Italiamque omnem fiunt delectus novi supplenturque turmae.

    Crequiacus11 Casali agit serunturque rumores, de industria, ut puto, conficti,

    820

    quasi ei cum Sabaudi vidua non satis conveniret. Promiserat. se a Montisferattensi agro satis diu lacerato abducturum quod erat equitis. Id tantum abest ut fecerit, ultro et pedestre agmen intulit in easdem terras, quas ex altera parte raptant Hispani, qui Nicaeae, quae Paleae dicitur, et Aquis Lombardicis praesidio sunt. Ita minores principes et hostium et sociorum praeda fiunt.

    Effugit id malum Parmensis12, qui Romam ire nuper voluit, sed comitatior quam gratum esset pontifici13. Vellet pontificis propinquus Thaddaeus14 a Parmensi extorquere castrum quoddam ejus, cui nomen Boulionio, pro pecuniis, quas ei Thaddaeus mutuas dedit, sed creditur persoluturus pro Parmensi id debitum dux Ethruscus15, pontificis observans, sed intra modum. Nam et cum ecclesiasticis Florentiae Ethruriaeque severe interdixisset pontificis nuntius16, ne in farinam impositum onus penderent, etiam excommunicationem minatus in ecclesiasticae libertatis temeratores, pertendit ille pendique jussit. Neque dum Romae, quo Victorium17 suorum unum Ethruscus misit, composita est ea res.

    Ab Hispali naves quaedam Livornum appulere commeatum ferentes Hispanicis exercitibus.

    Redit Vosbergius18 bene expedita re certus solutionis earum, quae debentur, pecuniarum et promisso in annum sequentem ex Charnassaeis pactis19 in id continuatis sesquimillione, de caetero manente Parisiensi foedere.

    Episcopatum, de quo scripseram20, Cenomanensem abnuit pater Josephus21 et confessionibus regis22 admotus est non quem23 dixeram, sed mutato consilio Jacobus Sirmundus24, vir eruditione clarus, ut ex notis ejus ad Sidonium25, Ennodium26, Facundum27 et concilia Galliae28 apparet, attamen jesuita et quidem veteranus quippe octogenarius.

    Drusenhemi castellum nihilo melius quam ad Rhenum alia servatum a Gallis venit in hostium potestatem.

     

    Accipio nunc tuam epistolam scriptam 3/13 Decembris29 agoque pro ea gratias

    821

    et nobilissimo filio30 tuo pro constante in me benevolentia, cui semper pari studio respondebo.

    Ad Dn. Krusen31 nullae erant in fasciculo literae; quae erant ad Dn. Gothofredum32, eas curavi et ad Heustium33 mihi ignotum alteras. Vivit hic D. Krusen pro natalium dignitate magnae sane spei juvenis et bono patriae crescens.

    De Colmaria ab hoste obsessa rumor his diebus fuit, sed parum exploratae fidei.

    Quod scribis de literis tuti itineris Viennensibus non tradendis, nisi una tradantur et Gallicae, haud dubie eo pertinet, ut cogatur rex Galliae Ferdinando34 dare nomen imperatoris. Et eo laborant tum papa tum Veneti, et credibile est decessuros de proposito Gallos, quod videant non habere se ejus adjutores aut Suedos aut Anglos aut Germanos principes.

    Suedos non missuros Coloniam tecum sentio et probo eorum consilium. In dandis literis pro Batavorum legatis35 venturum arbitror Hispanum36 ad temperamentum aliquid, praesertim cum multa quotidie etiam in bello negotia incidant, quae tractari se aliter non patiantur. Et melius id ipsi quam eos ponere in accessione Galliae.

    De Wismariensi foedere37 bene spero, quando redit eam ob causam Hamburgum Smalcius38 et de pecuniae tantum quantitate pro exacto jam tempore solvendae restat quaestio conciliatu non plane difficilis.

    Hassiacas copias39 ut curae suae esse velint Angli, optare licet, sperare utinam liceret. Ego ex sermonibus legatorum40 nihildum cognosco tale.

    Gallos pecuniam mittere Ramzaeo41 et militi an quantum vult nescio. Puto eum memorem futurum, quid Suediae debeat.

    In arctis Pomeraniae locis ita sumtuosum erit Suediae posthac bellum, ut facile eos taedere possit impensarum, nisi contribuant quorum interest id bellum trahi. Alioqui si eo bello se exsolvant Suedi, nemo est, qui eorum fidem accusare possit, nemo etiam, ad quem non propius quam ad ipsos spectet periculum.

    Quae de Dantiscanis rebus nuntias etiam inde ad me perscribuntur. Fruemur spectaculo.

    Quae ex Constantinopoli didiceram scripsi nuper42. Iudicabis an congruant

    822

    cum iis, quae ad Batavos inde veniunt literae. Literas ad D. Marinum43 mittam primo die.

    Opto, illustrissime Domine, tibi filioque nobilissimo felicia omnia.

     

    Lutetiae, 16/2644 Decemb. 1637.

    Excellentiae Tuae addictissimus et observantissimus
    H. Grotius.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Red. A.o. 1638. 7 januarii st. n.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 108. Gedrukt Epist., p. 388. Geciteerd in Brandt-Cattenb., Leven II, p. 124. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    4 - Johan van Werth, ruiter-generaal in dienst van de keizer.
    5 - Claudia de Medici, aartshertogin van Oostenrijk.
    6 - De kolonel Andreas Brügger.
    7 - De kolonel Ulysse de Salis-Marschlins.
    8 - Maurizio van Savoye.
    9 - Christine, weduwe van Vittorio Amedeo.
    10 - Diego Mexia Felipes Guzmán, markies van Leganés.
    11 - Charles Créquy de Blanchefort de Canaples.
    12 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    13 - Urbanus VIII.
    14 - Taddeo Barberini.
    15 - Ferdinando II de Medici, groothertog van Toscane.
    16 - Giovanni Francesco Passionei.
    17 - Wellicht de senator Allessandro Vettori.
    18 - Caspar van Vosbergen.
    19 - Het subsidieverdrag van Den Haag, gesloten op 6 september 1636 door de toenmalige Franse gezant Hercule Girard, baron van Charnacé.
    20 - Zie no. 3388 dd. 19 december.
    21 - François Leclerc du Tremblay -père Joseph-, de bekende gunsteling van De Richelieu.
    22 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    23 - Etienne Binet.
    24 - Jacques Sirmond.
    25 - Zie no. 3396, p. 812 n. 6.
    26 - Zie no. 3396, p. 812 n. 7.
    27 - Zie no. 3396, p. 812 n. 8.
    28 - Zie no. 3396, p. 812 n. 9.
    29 - Ontbreekt.
    30 - Joachim Camerarius.
    31 - Johan Jespersson Kruus.
    32 - Wellicht Jacques Godefroy (1580-1649), Frans historicus en rechtsgeleerde; vgl. III, p. 94 n. 5.
    33 - Mij niet nader bekend.
    34 - Ferdinand III.
    35 - Dezen waren voorzover mij bekend nog niet benoemd.
    36 - Philips IV.
    37 - Het verdrag van Wismar, gesloten op 30 maart 1636 tussen Frankrijk en Zweden. De Zweden hielden de ratificatie ervan op tot het najaar 1637.
    38 - Peter Abel Schmalz, secretaris van de Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    39 - De troepen van de overleden Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    40 - Johan Scudamore en Robert Sidney, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    41 - James (Jacob) Ramsay, gouverneur van Hanau.
    42 - Zie no. 3388.
    43 - Charles Marin(i), Zweeds nieuwsagent betreffende Zwitserland en naburige landen.
    44 - In de uitgave der Epist. staat: 17/ 27.