eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    Bijlage No. 3 Bij no. 3534
    Instructie van de Zweedse regering aan haar gezant te Parijs1.

    Sac.ae Reg.ae M.tis Sueciae2 Instructio missa Domino Legato Hugoni Grotio concernens propositas sibi a christianissimo Rege3 inducias data Stocholmiae die 30. Decembris, A.o 1637.

    I.

    Cum mense Septembri Stocholmiam veniret Baro Rorteius4, propositioni suae coram regni administratoribus5 factae inter alia inseruit cupere christianissimum regem scire sacrae regiae majestatis Sueciae cogitationes super universalibus induciis illi a pontifice Romano6 propositis et ad adsensum nomine sui regis S. Reg. majestatem hortatus est ex eo, quod futurae sint commodae tractandae paci universali et quisque interim quae possideat, retinenda habeat, sicut ex ipsa propositione sub Num. 1. adiecta apparet.

    Nuper vero idem residens declarationem S.ae Reg.ae M.tis et adsensum iterum postulavit addito decennales proponi et in casum sive induciarum sive pacis con-

    792

    stitutum suo regi adiuvare S.R. majestatem Sueciae in retinenda et conservanda Pomerania.

    S. regia majestas negocio mature perpenso licet plurimas difficultates in obtinendo tali armistitio, plurimas etiam incommoditates in obtento videat, cum principali lite tantum suspensa et rebus in incerto haerentibus nimio suo commodo imperator7 Germaniam sibi totam obnoxiam habere, bellum suo rursus tempore resumere et nos perpetuis ac gravibus distinere impensis possit.

    Nihilominus ut voluntati et suasui amici ac faederati regis satisfaciat et tanto promptior paci universi via sternatur, decrevit adsentiri huic propositioni et permittere christianissimo regi etiam nomine suo adversam partem interveniente pontificis vel cuiuscunque opera disponere ad tales inducias, modo necessariis et aequis quibusdam condicionibus incommodis suis illinc caeteroquin oriundis prospiciatur.

    Communicavit hanc inclinationem suam et de incommodorum remediis cum residente barone Rorteio, uti et Hamburgi cum legato Davausio8; caeterum quod plenis mandatis caruerint de dictis condicionibus cum S.a regia majestate tractandi et concludendi, ex usu iudicavit mandata sua domino Grotio committere eoque nomine ablegare secretarium suum Smalzium9, quo in loco commodius et plenius Galliae regis et ministrorum sensus explorentur et negocium pertractari queat.

    Vult autem ut dominus Grotius sequentia observet et in eum, qui hic praescribitur, modum procedat.

    II.

    Parato ad regem aditu post salutationem ac curialia et sermonem praefationi hic insertae conformem, sacrae regiae majestatis literas de transmissis ad se mandatis indicantes tradat. Ubi vero deputati fuerint e ministris, qui cum ipso congrediantur, negocii cursum iisdem similiter explicet et difficultates, quae apud S.R. majestatem in considerationem venerint, per sequentes quaestiones deducat et sibi declarari petat.

    1.
    quibus condicionibus christianissimus rex ineundas ex parte sua inducias censeat, si forte cum pontificis nuncio10 iam de iis convenerit vel convenire decrevit;
    2.
    quo modo res tractari et concludi debeat;
    3.
    quomodo amici per Germaniam, praecipue qui a partibus nostris adhuc in armis stant, landgravia Hassiae11, duxque Bernhardus Winariensis12 tractari et adsecurari queant;
    4.
    quibus mediis et adminiculis sacra regia majestas Sueciae conservari et adsecurari possit in possessione Pomeraniae aliorumque per Germaniam locorum adusque tempus initae pacis.

    Circa haec omnia discursus ultro citroque faciendi sunt et notanda consilia,

    793

    intentiones inclinationesque ipsorum, quatenus cum Sac. regiae majestatis mente conveniant vel discrepent. Caeterum ubi ad edendas condiciones nostras ipsorum rogatu deveniendum sit, dominus Grotius sequentes ipsis examinandas proponat, sine quarum partim obtinendarum spe, partim praeeunte cum rege Galliae conventione, sacra regia majestas ad induciarum tractatum sua ex parte descendere incongruum omnino et damnosum existimat.

    III.

    1.
    Sacra regia majestas durantibus induciis teneat ac possideat eodem jure, quo tenuit antecessor dux pie defunctus13 totam Pomeraniam ulteriorem et citeriorem cum episcopatu Caminensi et, si interim hostis locum aliquem invaserit vel occupaverit, in manus sacrae regiae majestatis et coronae Sueciae restituatur.
    2.
    Sacra regia majestas itidem per inducias retineat ac possideat Wismarniam cum insula Pool ac munimenta Hwalfischen et Wernemundam, sicut et Benfeldium ac Dacsteinium in episcopatu Argentinensi, caeteraque ad Wisurgin et in Westphalia loca, cum territoriis ad dictas civitates, munimenta ac episcopatus pertinentibus. Veluti sunt praecipue Minda cum suis pertinentibus territoriis ac iurisdictionibus, Osnabrugga cum suis, Nijenburgum cum suis, Hoija, Meppa, Nijhusium, Vect, Klappenburgum, Witzenhusium aliaque in Westphalia loca quaeque cum adiacentibus territoriis.
    3.
    Landgravii Hassiae defuncti vidua et haeredes per inducias conserventur in parte Hassiae sibi subdita, item in possessione munimentorum, civitatum et terrarum, quas tenet in comitatu Marchiae et alibi, usque dum pax universalis stabiliatur.
    4.
    Duci Bernhardo Winariensi reserventur illius praetensiones, iura et possessiones.
    5.
    Durantibus induciis tractetur de pace universali idque coniunctim cum ambabus coronis earumque confaederatis.
    6.
    Status evangelici per Germaniam satisfactionem praestent exercitibus Suecicis.
    7.
    Foedus inter Sueciam et Galliam initum servetur in omnibus clausulis non minus per inducias quam bellum, in specie stipulata quatuor centena millia imperialium quotannis dicta die persolvantur. Et si ante decursum temporis in confaederatione expressi nulla firma pax ineatur, foedus duret adusque pacem.
    8.
    Quoniam militem per Germaniam exauctorare et dimittere ante pacem intutum vel ad minimum tenenda sint praesidia exercitui non absimilia ac nihilominus disciplina militaris exactior conservari oporteat, grave nimium onus coronae Sueciae humeris incumbendum venit. Eapropter vectigalia per Pomeraniam et Mechelburgum coronae Sueciae maneant sicut hactenus et rex Galliae ad huius oneris sublevationem ultra promissam per faedus summam ducenta imperialium millia quotannis persolvet.
    9.
    Rex Galliae se obstringat ad obtinendam pro regno Sueciae satisfactionem, praesertim ut Pomerania in eius possessione perpetua permaneat.

    794

    10.
    Utrinque collaboretur pro principum et statuum in Germania bonis deiectorum ac pristinae libertatis in imperio restitutione.
    11.
    Captivi omnes, in specie campi mareschallus dominus Gustavus Hornius14 sine pretio dimittentur et liberentur.

    IV.

    Harum condicionum aequitatem evincunt plurimae et evidentes plerumque rationes; induciae ineuntur, ut tanto commodius in pacem controversiae dirimi et componi queant eo interim fundamento, ut possidentes possideant et cuiusque condicio si non melior, certe ne deterior reddatur.

    Quae ab hostibus praestanda veniunt, ita intelligi debent, ut in iis obtinendis christianissimus rex eam, quam pro suis rebus operam interponit, collocare spondeat; quae vero in eius sunt potestate, eorum est necesse praecedat conventio. Securitatis autem durantibus induciis et in retinenda possessione, vel praecipua habenda ratio; quae non potest esse alia, nisi ut arma ad quascunque hostiles invasiones pactis contrarias contra alterutrum intentatas socii per Germaniam coniungere et perfidiam reprimere queant; quod fieri sine perpetuo exercitu vel ad minimum ita validis praesidiis, ut exercitui possint comparari, nequit.

    Horum autem sive exercitus sive praesidiorum sustentatio ademtis stativis et praecisa in alieno solo vivendi libertate, quam belli ius excusat, induciis quam bello longe gravior S. regiae majestati futura est, nisi ferendis oneribus subsidia reperiantur. Eoque casu bellum gravius cum nobis ipsis per inducias quam nunc cum hostibus gesturi sumus.

    Ob has aliasque similes rationes non poterit non aequa duci Pomeraniae, Wismarniae et reliquorum per Germaniam insessorum locorum possessio, dictorum vectigalium exactio et subsidiorum persolutio.

    V.

    Si ad disceptationem res venerit et omnia obtineri nequeant, vult S. regia majestas, ut praecipue insistatur primo, secundo, septimo, octavo, nono, undecimo articulis, utpote sine quibus non pangerentur induciae, sed victae traderentur hosti manus. Reliqui velut tertius, quartus, quintus, decimus tales sunt, ut aeque ad christianissimum regem ac coronam Sueciae pertineant obligetque mutuum interesse ad studium in iis obtinendis collocandum. Sextus partem facit tractatuum pacis et si nunc decidi non poterit, eo remittatur.

    Ad extremum tamen ubi prius res ad hostes relata fuerit, si adversa pars tanquam duras nimium has condiciones reiiciat et molliri petat et si pertendant sive Gallici sive apud illos pontificis ministri, et caeteroquin qua spes boni exitus affulgeat, S. regia majestas contenta erit, si articuli primus et septimus simpliciter, secundus quatenus Vismarniam et maritima, octavus quatenus vectigalia concernit, obtineantur: cedetque in secundo reliqua per Germaniam loca vigore quidem induciarum, sed sub specialibus pactis cum iis, quibus restituentur, ineundis

    795

    excepto tamen Benfeldio et Dacsteinio cum adiacentiis, cuius Gallos cessionem vix suasuros credit, excepta etiam Osnabrugga urbe evangelica, quippe cum multum etiam regis Galliae intersit superesse nobis in Vestphalia standi locum; in octavo cedet ducenta imperialium millia contestandi desiderii causa insistenda humani sanguinis effusione. Nonus nil aliud continet, quam quod rex Galliae sua sponte per Davausium et baronem Rorteium sine ulla mentione mutuae pro Lotharingia obligationis obtulit. Caeterum si nunc recusetur vel condicio apponatur, consultius est servare rem integram tractatui pacis. In undecimo captivorum restitutio nomini induciarum tacite et ex consuetudine inest nec negatam iri existimat.

    VI.

    Secretarius Smalzius de intentione sacrae regiae majestatis accurate informatus est et prudentiae domini legati sicut et utriusque dexteritati in moderando negocio et rationibus, quas hic repetere longum foret, diducendis S. regia majestas confidit. Edoctus de Gallicis condicionibus dominus legatus facilius diiudicabit, ubi intendere condiciones a S. regia majestate suae dispositioni permissas, ubi remittere possit.

    VIII.

    Ante omnia id observari vult S. regia majestas, cum permiserit christianissimo regi tantum disponere adversam partem ad inducias non easdem suo nomine concludere, ut, ubi de dictis conditionibus cum Galliae rege conventum fuerit ac is in ea, quae ab ipso postulantur consenserit, in caeteris disponi posse hostem confidat, singula quidem comprehendantur instrumento a sacra regia majestate Sueciae et Galliae rege in casum induciarum ratificando.

    Negocium tamen suo nomine non concludatur nisi immediate cum caesareis ministris. Cum nuncio enim pontificio15 concursum Grotius per expressum caveat. Caeterum si induciae illic concludi poterint opusque confici, Lutetiam - quod verisimile non est - caesareo aliquo plenipotentiario accedente concedit S. regia majestas Grotio potestatem easdem nomine suo approbandi, concludendi signandique.

    Sin vero, cum de conditionibus illic conventum fuerit, res in alium locum, ubi plenipotentiarii congredi negocio terminando debeant, remittenda erit, iudicat S. Reg. majestas Hamburgum sibi, Coloniam Gallis maxime oportunam; contenta etiam nihilominus futura, si quis alius veluti Lubeca aut Luneburgum locus sibi nominetur.

    VIII.

    Si negocium adhaerescit vel hostium vel regis Galliae voluntate aut aliquod improvisum emergens, quod ex hac instructione explicari ac resolvi non possit, intervenerit, de eo diligenter per literas S.R. majestatem Grotius certiorem reddat ac mandata S.R. majestatis expectet.

    Actum ut supra.

    796

    Nomine Sac. R. majestatis subscripsere eiusdem ac regni Sueciae respective tutores et administratores.

    Gabriel Oxenstierna, Gustavi R.S. Archidapifer;
    Jacobus De la Gardie R.S. Marschus mp.;
    Carolus Gylldenhielm, Regni Ammiralius mp.;
    Axelius Oxenstierna, R.S. Cancellarius mp.;
    Gabriel Oxenstierna 1.B. in Märebij et Lindholm R.S. Thesaurarius mp.

    In dorso schreef Grotius: 30 Dec, 1637 mandata super induciis.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, Kon. Bibl. coll. Cornets de Groot IV 13 n; bladen genaaid, goud op snede met zegel. De datering is volgens de oude stijl. Grotius meldt de ontvangst op 22 april 1638 (no. 3534).
    2 - Christina van Zweden.
    3 - Lodewijk XIII.
    4 - Claude de Salles, baron van Rorté.
    5 - Voor hun namen zie men onderaan deze instructie.
    6 - Urbanus VIII.
    7 - Ferdinand III.
    8 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux, Frans gezant residerende te Hamburg.
    9 - Peter Abel Schmalz, secretaris van Axel Oxenstierna.
    10 - Giorgio Bolognetti.
    11 - Amelia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin van Hessen-Kassel, weduwe van Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    12 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    13 - Bogislaw XIV van Pommeren; hij was op 10 maart 1637 gestorven.
    14 - De Zweedse veldmaarschalk Gustaf Karlsson Horn (1592-1657) was in de slag bij Nördlingen op 6 september 1634 door de troepen van keizer Ferdinand II onder Matthias, graaf Gallas verslagen en gevangen genomen.
    15 - Giorgio Bolognetti.