eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4069. 1639 april 16. Aan Willem de Groot1.

    Mi frater,

    Vidi cum gaudio senatoris Forestii2 mihi olim noti et ob magnum in tenera aetate profectum literarum a me per magno aestimati filium3, cui quicquid a me proficisci poterit expositum erit, tum quia ita fert ingenium meum, ut nulla re

    261

    magis delecter quam ubi licet mihi bene facere quam plurimis, tum quia ad veterem amicitiam cum ipso parente meam tua nova accessit, quae ut vestrum utrique et firma et jucunda sit, ex animo precor.

    Veniet brevi in vestras terras Samuel Petitus4 Nemausensis antehac professor, nunc Franekeranus futurus, vir multarum rerum sciens, in rebus theologicis temperate judicans nostrique amans. Id scire te volui, ut, si forte Hagam venit, noris dignum esse qui noscatur.

    Resalutes nostros rogo.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 16 Aprilis 1639.

    Optimo patri5 scribam, ubi uxor ad vos itura est. Eam morantur tum negotia quaedam, tum conditiones appositae diplomati Bruxellensi.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 882. Tesamen met no. 4068 beantw. d. no. 4101.
    2 - Johan van Foreest.
    3 - Adriaen van Foreest.
    4 - De oriëntalist Samuel Petit nam een benoeming in Franeker niet aan.
    5 - Jan de Groot.