3
Illustrissime domine,
Ad literas 24 Decembris datas2 ut respondeam, primum annum hunc ineuntem rei Suedicae eiusque ministris ac nominatim Excellentiae vestrae felicem precor.
Windebanckius3 in hac urbe est; nihil ei nocebitur. Princeps elector4 ex rege Daniae intelliget quid ab imperatore et Bavaro, ex Anglia autem quid a rege Angliae exspectare debeat. Parlamentum haud dubie ipsi totique Germaniae favet. Inter imperatorem et Bavarum si quid frigusculi est, non tamen eo erumpet, ut inde magni aliquid aut nobis aut etiam Gallis sperandum sit.
De morte Christiani landgravii et comitis Schaumburgici5 video pestilentiam accusari. Satis pestilens est morbus, qui hominem abripit, etiamsi ex coeno nascatur. Germani vero tantis a Deo malis castigati quantis gens ulla nondum tamen vitia sua bona fide dediscunt.
Miror in Bohemia tam multos esse, qui Austriaca imperia gravate ferant, cum protestantes, ni fallor, omnes exsulent, nisi forte antiquas leges eversas ita ibi pontificii, ut in Catalania, dolent. Magna sit gloria Suediae, si per eam Bohemia restitui possit in meliorem statum.
De Rosae6 nova victoria eadem hic cognovimus. In Silesia Pomeraniaque res nostras esse felices gaudeo. De federe nostro cum Gallis7 nondum video confectum esse negotium. Ego D. Salvio8 primas relinquens secundas agere non desino. Pecunia pridem Hamburgi est.
Bene valent qui hic sunt Palatini principes.9 Rusdorfii Vindicias10 legam libens. Utinam is liber Gallis adimat, si quid ipsis restat inanis in Bavarum fiduciae.
4
Est iam hic Beverwaertius11 cum mandatis partim notis, partim ignotis. Sunt et a Catalania hic legati,12 quibus permissum apud principes regii sanguinis caput tegere. Intelligimus autem Espernonum13 cum equitibus paucis esse Barcinone; turmas eius et cohortes ad IV millia non longe ab ea urbe; Tarragonae, quod eiusdem Catalaniae oppidum est, a plebe interfectos qui deditionem regi Hispaniae facere moliebantur et ad cingendam Tortosam ivisse Catalanorum copias. Est tamen rumor etiam de pace, quae per episcopos procuretur.
Galli sperare nos volunt principem Thomam14 huc venturum, cardinalem autem fratrem eius iturum Romam, ut sit ibi Gallici nominis protector cum reditu CM scutatorum.
Erlachius15 etiamnum hic est, Ossenvillius16 profectus e Brisaco in comitatum Burgundiae, ut ibi arcem Bellifortiam Sancti Martinii17 eam obsidentis manibus eripiat. Habemus hic et principem Condaeum et filium eius ducem Anguianum,18 cuius nuptiis ornandis ingentes hic paratus immensique sumptus fiunt.
Vindicias19 iam nunc accipio; legam ut primum potero. Iam olim Hamburgi vidi initia operis.
Dicitur et Ulyssipone plebs commota. Caesariani vero cum capere vellent insulam quandam in lacu Constantiensi, prohibiti ab indigenis.
Regi Galliae Britannia Armorica dat extra ordinem IV milliones francorum et quater centena millia. Sperant Galli suam partem revicturam Leodii.
Deus cuncta ad bonum vertat exitum.
Excell. vestrae perpetua observantia devinctus
H. Grotius.
Lutetiae, V Ianuarii MDCXLI.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: MP.