eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5004. 1641 januari 12. Aan Christina van Zweden.1

    Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima,

    Dedi regi literas augustae Maiestatis tuae scriptas IV Novembris2 addidique ea, quae ad gratulationem ob novam prolem virilem additam domui regiae3 et ob redditam regis sorori4 urbem Taurinorum pertinebant. Commendavi etiam res amicorum in Germania ostendique eas et celeris et validi auxilii egere tantis circum se fundentibus hostium copiis.

    Voluit rex Maiestati tuae gratias agi, quod regis res prosperas ad se pertinere sentiat sibique cordi esse ostendat; sibi quoque nihil fore gratius, quam Maiestatis tuae bonos successus cognoscere; quas in Germania haberet copias aucturum esse neque ad pacem venturum absque tua Maiestate.

    Cum vero novum nobis inchoare annum Deus concesserit, eum sequentesque omnes ut Maiestati tuae augustae et florentissimo sub ipsius ductu regno Suediae felices largiatur, ipsum precor sumque, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima,

    t[uae] a[ugust]ae M[aiesta]tis h[umillimus] et o[bedientissimus] s[ubditus]
    H. Grotius.

    II/XII Ianuarii MDCXLI, Lutetiae.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Gratulationes regi Galliarum factas recenset. Auxilia Gallorum in Germania urget. Pacem sine Suediae consensu non a Gallis faciendam asserit.

    Notes



    1 - Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 2; copie Leipzig, UB, ms. 2633, f. 26. Gedrukt Epist. ad domum Sueciae, p. 1 no. 2. Antw. op no. 4927 (dl. XI).
    2 - Zie dl. XI, bijlage no. 25. Grotius was op 7 januari door Lodewijk XIII in audiëntie ontvangen.
    3 - Philippe, hertog van Anjou, later hertog van Orléans, was geboren op 21 september 1640.
    4 - Christine de France, hertogin van Savoye. De stad Turijn had zich op 19 september 1640 overgegeven.