eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    616

    4927. 1640 november 14. Van Christina van Zweden1.

    Christina, Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata regina et princeps haereditaria, magna princeps Finlandiae, dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque domina etc.

    Gratiam et favorem nostrum singularem.

    Nobilis et magnifice, nobis sincere fidelis,

    Mensis et amplius est, quod intelleximus reginam Galliae secundo genitum2 peperisse. Prius itaque tibi transmisissemus literas, quibus christianissimo regi eo nomine gratulareris, nisi aut literas eius rei a sua Serenitate aut baronem Rorteum3 id indicaturum expectavissemus.

    Nunc etsi neutrum hactenus factum sit, visum tamen nobis fuit tibi committere, ut officium istud gratulationis peragas. Igitur clementer tibi mandamus, ut prima quoque occasione accessum ad regem impetres, literas pro te scriptas et quarum apographum4 hisce adjunximus, eius Serenitati offeras, et quae noveris praeterea facere ad hanc rem nostro nomine contesteris et proponas. Moram autem, quae intercessit vel ex praefata caussa vel aliis pro tua prudentia excusabis.

    Atque hisce te divinae protectioni gratiose commendamus.

    Sacrae regiae Majestatis regnique Sueciae respective
    tutores et administratores.
    Matthias Soop m.p., loco R.S. archidapifer,
    Jacobus De la Gardie, R.S. marschus mp.,
    Carolus Gijlldenhielm, regni Ammiralius mp.,
    Axelius Oxenstierna, R.S. cancellarius mp.,
    Achatius Axelii, loco R.S. tesaurari.

    Dabantur Stocholmiae, die 4 Novembris Anno 1640.

    Adres: Nobili et magnifico, nobis sincere fideli, nostro apud christianissimum Galliarum regem legato ordinario, domino Hugoni Grotio.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 3 Ian.

    En in dorso: 4 Nov. 1640. Regina.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 5. Orig. Eigenh. ondertek. Beantw. dd. 12 januari 1641 (dl. XII).
    2 - Philippe, hertog van Anjou, later hertog van Orléans (geb. 21 september).
    3 - Claude de Salles, baron van Rorté.
    4 - Bijlage no. 25.