Frater charissime,
Tuae fidei has literas meas2 ad duos filios meos3 committo et, ut hactenus, omnia negotia mea, praesertim literaria, si modo tibi oneri non erunt. Velim ad me scribas, an ita, ut conventum fuit, prostent τὰ ἀνώνυμα4; quae de iis sint pie eruditorum et pacem amantium judicia. Ubi ista novero, de forma, qua edenda sint nostra ad Novum Foedus5, velim constituas aliquid de D. Vossii6 consilio. Quamdiu victurus sim incertus - nemo
237
mihi aetatem promisit, ad quam pervenit pater - volo quae mihi Deus tribuit, retribuere posteritati. Is mihi testis me sine partium studio7 optima velle christianitati.Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
28 Aprilis 1640.