eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4608. 1640 april 17. Aan G. Oxenstierna1.

    Illustris domine,

    Laetus cognovi ex D. Israëlis literis2 salvos in Angliam vos advenisse. Quod duas literarum studiis dicatas urbes vidistis, unice probo. Aula quoque non indigna est, quae diligenter inspiciatur hoc praesertim tempore, quo ejus aulae consilia multum momenti ad res Europae adferre possunt; merentur autem aliquanti temporis moram spectacula duo satis rara: parlamentum, qualis conventus pridem habitus non est, et legatio Hispana3 solito splendidior, quae, quorsum sit casura, multum refert, tum aliorum tum maxime domus Palatinae, cujus princeps4 hic libertatem consecutus est regina Suediae feliciter adlaborante5. Ut majora consequatur, potissimum in Angliae est manu, quae si, ut poscit aequitas, in causa tam propinqui principis exemplum vult praebere caeteris, non stabit penes Suediam aut Galliam, quominus melior fiat fortuna diu afflictae domus. Quaecunque autem de illis rebus ad notitiam vestram pervenerint, de iis edoceri pro magno beneficio ducam neque omittam vicem rependere, si quid sit dignum, quod hinc nuntietur.

    Non desumus hic faustis precibus ominibusque pro excellentissimis et illustrissimis proceribus ex domo Oxensternia eorumque sobole adhibitis interdum et poculis pro veteri Gotthorum more.

    217

    Monumenta aliqua ad res Gothicas spectantia6 tum ex Languedocia tum ex Provincia - in utraque enim Gotthi regnavere - exspecto maneoque, Illustris domine,

    omni Gotthico nomini praesertim Illustr. tuae addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 17 Aprilis 1640.

     

    Virum eximiae eruditionis ac comitatis D. Patricium Iunium7 si videritis, velim pro multis in me officiis ei gratias agi certumque eum reddi me vicissim in omnibus quae ei grata sunt laboraturum.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 613. Gabriël Gabriëlsson Oxenstierna was een neef van de Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    2 - Israël Forthelius, reisgezel van Gabriël Oxenstierna; zijn brief ontbreekt.
    3 - Antonio Sancho Dávila y Toledo, extraordinarius Spaans ambassadeur in Engeland.
    4 - Karl Ludwig van de Palts.
    5 - Zie ook dl. X, p. 838.
    6 - Grotius onderzocht deze zaken in verband met zijn Historia Gotthorvm, Vandalorvm, & Langobardorvm: Ab Hvgone Grotio partim versa, partim in ordinem digesta. Præmissa sunt ejusdem prolegomena. Vbi Regum Gotthorum Ordo & Chronologia, cum Elogiis. Accedunt nomina appellativa & verba Gotthica, Vandalica, Langobardica, cum Explicatione. Auctorum omnium ordinem Tabula Contentorum indicat. Amstelodami, Apud Ludovicum Elzevirium, MDCLV; Ter Meulen-Diermanse no. 735.
    7 - De Engelse graecus Patrick Young (1584-1652).