eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4981. 1640 december [22]. Aan Willem de Groot1.

    Facio rursum, quod facere poene semper soleo, mi frater, ut de meis negotiis tibi molestus sim, quanquam, quod me solatur, non tam mea sunt ista quam publica et posteritatis, cui inservire fide optima mihi propositum est.

    Accepi tandem paginas ad Treselium2 missas, sed deest ternio N. Eum ad me mittas, rogo. Mitto ego errata, quae sunt ab O ad Qq, nam eousque paginas accepi. Ea errata addenda erunt caeteris. Velim autem ante frontem omnium erratorum haec poni: ‘Rogatur lector, ut antequam legat Annotata, corrigi faciat errata haec; maxime vero in Hebraicis quae et multa sunt et magna.’ Velim et in fine operis hoc poni: ‘Sicubi expositiones meae variant, velim pro meis haberi quae posterius sunt positae.’ Iam vero totus ternio Nn recudendus erit3. Quod quominus meis fiat impensis, non recuso, dum paginae omnes aut terniones cusae antehac comburantur. Causa est quod, cum ista scripsi, locum ad Thessalonicenses et quaedam Apocalypseos aliter intellexi quam ea nunc intelligo et ut alii viri eruditi intelligerent, effeci. Peccatum autem mea festinatione est, quod non ista mutaverim, sicut nunc facio, mittoque schedulam separatam, ad cujus praescriptum iste ternio recudatur. Hoc ita cures velim ut rem, quae maxime mihi cordi est, ne vestigia maneant erroris communis, quem secutus sum.

    D. Vossius4, ut video, prae metu, forte et ex Anglia sic jussus auxilium suum mihi subtrahit. Corvinus5, ad quem misi praefatiunculam praemittendam tribus antehac ἀνωνύμοις6 et Appendici7 nihil mihi respondet. Curcellius8 autem aegre fert, quod de mendarum queror multitudine. Praeterea est ei etiam de his rebus commercium cum iis, qui me

    679

    non amant. Quare ad Bremium9 scribendum tibi puto, nisi alium certiorem amicum repereris. Velim autem me certum facias de illo ternione Nn factum, quod desidero et, si potes, cures, ut et paginas post Qq accipiam.

    D. Salmasio10 vult cardinalis honorarium majus dari quam in Batavis habuit. Sed ipse valde haesitat. Metuit, ne solutio minus recte procedat, sive ut pertrahatur ad romana castra, ad quae ipse transire non vult, sive artibus jesuitarum, quos a se male tractatos novit. Carentonense collegium velit eum reverti Lugdunum. Metuunt enim, ne Mileterii11 conatus adjuvet, quod jam cardinali spondet Mileterius.

    Abstinui in erratis annotare, cum, ubi adverbium vel conjunctio est, non praepositio, accentu gravi notandum. Velim tamen in posterioribus editionibus, si quae futurae sunt, et hoc corrigi.

    Literae tuae posthac tardius ad nos adventurae sunt. Nec ecce quas dederas decimo die12, accepi vicesimo.

    Editionis Jansonianae de Veritate religionis christianae13 velim conspicere exemplar. De Poematis et nostris ad Lucanum14 scio te cogitaturum; expiscaturum item voluntatem Blavii15 de illis, quae ad Vetus Testamentum scripsimus, et quando absolutum iri putet illa ad Evangelia. Mendae, quae commissae sunt, concoquendae sunt. In posterum cura adhibenda melior. Potuerat nos hoc malo liberare D. Vossius aut aliquis liberum ejus16, nisi metus eos aut aliorum consilia impedissent.

    Quae scribis de homine illo bilis satis fervidae17 et nunc, postquam auctoritas ei crevit, nihil remissuro de fervore, plane probo.

    Heinsii18 quanquam de nobis non optime meriti doleo vicem. Salmasius praedicat ejus famam plane esse prostratam. Ego vero dico eum felicissimum in omni genere, poesi et disertis declamationibus, etiamsi abessent alia, in quibus eum deprimit Salmasius, semper in gloria futurum.

    Vatem Molinaei19 legere desidero. Caeterum in responso meo20 puto me magnas in ejus operibus ruinas editurum.

    In chronologicis plane Petavium21 sequor, qui et Baronii22 labore usus est et multo

    680

    post eum vidit exactius. Ita omnes in Anglia judicant, ipse autem meas expositiones multum probat et chronologiam plane ei ait favere; de Domitiano23 quin mea sint verissima, neminem dubitaturum. Caetera quia nova sunt, tempore opus habere, ut approbentur iis, quos praejudicia occuparunt. Ego autem pro certo habeo, si vera sunt illa de Domitiano, ut sunt, et anteriora et posteriora ex serie temporum aliam a mea interpretationem non pati. Eo magis curandum est, ut ternio iste mutetur, ut dixi, et urantur exemplaria, ne ad inimicos perveniant.

    Petrum24 rogo consiliis instruas ex nostro voto. Si vult facere quae libet, a nobis paria exspectet.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 26 Decembris 1640.

     

    Matrem, uxorem tuam, liberos, ego, uxor, filius, filia, cognata salutamus.

    Dicit Petavius sententiam de Antichristo sub finem seculorum venturo maxime ex Herpenblisto25 manasse, cujus librum certo esse ὑποβολιμαῖον.

    Non credas, mi frater, quanto in aestu negotiorum quantisque interpellationibus relegam aut ἀπόγραφα mearum commentationum aut editorum specimina. Itaque non dubito, quin errata, cum annotaverim tam multa, multa et omiserim. Facio quod possum. Prosum publico. Adjutores fidos quaero. Praeter te unum vix quenquam invenio.

    De Catalanis et pace Italiae res valde incertae sunt. Sed dicuntur Catalani obsessum ire Tortosam, Hispani contra ad eam liberandam tendere. Imperator et Bavarus26 ut Angliam spe lactant, quae via eis hactenus bene processit, colloquia cudunt de re Palatina, sed ea differunt in seram diem, ut fruantur tempore.

    Ad reperiendas pecunias quarta pars de salariis, quae dantur iis, qui publica funguntur munia, a fisco retinetur et revocantur nobilitates et immunitates intra XXX annos datae.

    Salmasius hic manere mavult quam Lugdunum redire, modo honorarium a rege habeat. Et id majus ei promittit cardinalis; sed solutio hic minus certa est quam in Batavis. Tum vero metuit iesuitas quos acerbe laesit, homines nunc potentes. De religione non fiet illi negotium. Sed si et qua Lugduni usus est licentia omnia vult scribere, male ei res cedet. Haec jam facta mihi repeto, quo magis noris comperta me scribere. Nam in horas aliquid de ejus rebus addisco. Plane pendet animi. Et amici eum in diversa trahunt. Ego a dando consilio multis de causis me abstineo.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 908. Gecit. in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 273. Antw. op no. 4964; tezamen met no. 4987 beantw. dd. 7 januari 1641 (dl. XII). Voor de datering op 22 in plaats van 26 december, zoals de uitgave der Epist. doet, zie men Willems antwoord dd. 7 januari 1641. Daardoor past de brief ook beter in de wekelijkse reeks van brieven aan Willem.
    2 - Daniël Tresel, koopman te Rouaan.
    3 - De katern Nn van Grotius' Annotationes in libros Evangeliorvm... (Ter Meulen-Diermanse no. 1135) bevat de aantekeningen op Matthaeus 24, 29 - 25, 14.
    4 - Grotius' vriend, de Amsterdamse hoogleraar Gerardus Joannes Vossius. Betreffende zijn relaties met Engeland sinds ± 1620 zie men Rademaker, Vossius, p. 140-146, 241v.
    5 - Johannes Arnoldi Corvinus, rechtsgeleerde te Amsterdam; hem was verzocht medewerking te verlenen bij het corrigeren van de drukproeven van Grotius' werken (vgl. no. 4801).
    6 - Commentatio...de Antichristo...; Explicatio... de fide & operibus; Explicatio Decalogi... Zie voor de volledige titels no. 4684, nn. 4, 5 en 2.
    7 - Appendix...De Antichristo...; Ter Meulen-Diermanse nos. 1128 en 1129.
    8 - Etienne de Courcelles; hij verzorgde voor Grotius correctiewerk.
    9 - Daniël de Breen, theoloog te Amsterdam.
    10 - Claude de Saumaise, klassiek filoloog, hoogleraar te Leiden. Hij bevond zich sinds eind oktober te Parijs.
    11 - Théophile Brachet, sieur de la Milletière, Frans theoloog.
    12 - No. 4964.
    13 - Zie Ter Meulen-Diermanse no. 951.
    14 - Resp. Hug. Grotii Poemata omnia. Editio quarta. Lugduni Batav. Apud Hieronymum de Vogel. MDCXXXXV (Ter Meulen-Diermanse no. 5) en M. Annæi Lvcani Pharsalia...Additæ sunt in fine Hvgonis Grotii notæ... Amsterodami Apud Ioannem Blaeuw. A.o MDCXLIII (Ter Meulen-Diermanse no. 430).
    15 - Dr. Johan en Cornelis Blaeu, drukkers-uitgevers te Amsterdam.
    16 - Alleen Matthaeus en Isaac komen in aanmerking.
    17 - Michel le Blon.
    18 - De Leidse hoogleraar Daniel Heinsius.
    19 - Petri Molinæi Vates, Seu de Præcognitione futurorum & de Bonis Malisque Prophetis Libri V... Lugduni Batavorum MDCXL. Zie voor de volledige titel no. 4959, n. 16.
    20 - Grotius' Appendix...De Antichristo... was onder andere een antwoord op het onder pseudoniem verschenen werk van Du Moulin, Strigil adversus commentationem...de Antichristo... Zie Ter Meulen-Diermanse no. 1100, rem. 5.
    21 - De Franse jezuïet Denis Petau, professor in de theologie aan het Collège de Clermont te Parijs. Van zijn hand was in 1633 te Parijs bij Cramoisy verschenen: Dionysii Petavii Avrelianensis e Societate Iesv Rationarivm Temporvm in partes dvas, libros decem tributum. In quo aetatum omnium sacra profanaque historia chronologicis probationibus munita summatim traditur. Zie ook de vraag van Willem de Groot in no. 4964, waarop deze passage een antwoord is.
    22 - Caesar Baronius - Cesare Baronio - (1538-1607), kardinaal en kerkelijk geschiedschrijver. Zijn voornaamste werk is Annales Ecclesiasticae a Christo nato ad annum 1198. Romae 1588-1593.
    23 - Grotius stelde in zijn Commentatio...de Antichristo (ad Apocal. 13, 5) dat Domitianus gedurende 42 maanden de christenen vervolgde.
    24 - Voor Grotius' wensen ten aanzien van Pieter de Groot zie men nos. 4897, 4918 en 4921.
    25 - Niet nader geïdentificeerd.
    26 - Ferdinand III en Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.