584
Mi frater,
Uxor jam in Gallia est iterque huc faciet tardiuscule credo, quod equi maritimi jactatione languentes quiete egent.
Annotatorum folia2 exspectabo; si alia se via non aperit, poteris Treselio3 uti.
An Frisii id concessuri sint, ut princeps Arausionensis ibi quoque imperium habeat, dubito.
Literas meas4 ad te non pervenisse miror. Scripsi enim septimo quoque die de rebus Scoticis. Nihil judicare possumus, donec finitum sit colloquium nobilium Anglorum cum Scotis et parlamentum Angliae5, quod instat.
Catalani libertatem appetunt. A Gallis auxilia mari petunt et libera commercia. Obsides offerunt.
De missione sua nihil ad me D. Camerarius6. Postulatam ab ipso pridem scio.
Seldeni librum7 nondum vidi; quicquid ab ipso proficiscitur, dignissimum est lectu.
Salmasium8 puto hic mansurum, si certus esse posset de solutione annui salarii. Offeret ei conditiones aliquas cardinalis. Sed libertatem quicquid vult scribendi, hic non obtinebit.
De negotio Rotterodamensi9 cum uxore cogitabo.
Constantinopoli gaudium est, quod foeminae quaedam ex complexu sultani10 gravidae spem faciant prolis virilis, quae certamina ob ambiguam successionem alioqui oritura abrumpet. Classis ibi paratur tum contra Ethruscum et Melitensem, tum contra cosaccos.
Obiit in Italia Guisius11. Arma ibi quiescunt.
Vale cum matre, uxore, liberis, amicis et nostras ἐϰδόσεις quantum potes cura.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 27 Octobris 1640.
Iam advenit uxor. Epigramma tuum de Ostenda12 optimum est. Caetera non spernenda. Hogerbetii literis respondebo13. Elogia nolo ulla ante meos libros.
Legi quod scribis de syndicatu Silvaducensi14. Ac tibi quidem gratias habeo pro summa rerum nostrarum cura neque pecunia rem moraretur, cui satis scio adhibitum iri curam, ne plus detur quam sit opus. Sed primum miror, cur ille, qui munus et honorificum et satis utile tenet15, id velit dimittere. Deinde puto principem nunquam assensurum, ut
585
filius meus16 id munus obeat, nisi forte addita lege, ut sacris publicis se accommodet, quod non esse viri probi conscientiaeque ac famae consulentis; ipse tu in simili occasione judicasti17. Tum vero quomodo recens iurisconsultus nullo rerum usu par esse possit dandis consiliis sive ad res judicandas sive ad civitatem resque ejus regendas, ego sane non video expertus, quam sit difficile munus tale, cum ipse in tam illustri advocatione prius essem exercitus. Solent in civitatibus esse factiones, in quibus prudenter se gerere vix prudentissimus quisque satis valeat. Velim Metiri se quemque suo modulo ac pede18.Meum semper consilium fuerat Amstelodamum eum transferre, ut ibi foro se daret, bonas quaereret affinitates, liberis gradum strueret ad partem aliquam in regenda illa florentissima civitate, quae nunc prope sola moribundam libertatem sustentat.
Cogita, rescribe ac vale.