551
Frater optime,
Recte tu quidem uxori meae2 ominaris. At illam adhuc modo naves imparatae, modo venti in Zelandia detinent. Adventat et hyems et tempestates et quis scit, quando illa hic futura sit. Quare rogo exemplar Maraisii3 ad Treselium4 sine ulla mittatur mora isque rogetur, ut quamprimum ad me mittat, ut ita eum tractem, prout erit meritus.
Ut magis videas, quanta negligentia res meae literariae tractantur, misit Curcellius5 exemplaria τῶν ἀνωνύμων6 per Treselium, sed non mihi, verum Mercerio7. Mea autem exemplaria quando ventura sint, plane ignoro. Valde crucior neminem me habere Amstelodami, qui mihi navare velit operam, qualem ego liberaliter amicis sim praestiturus. Nam ita trahi ac velut deludi magna est miseria.
In Gallia audio parari scriptionem super eodem argumento a Bouchardo8, pastore Cadomensi. Vir est eruditus et, ut puto, Maraisio modestior.
Senator Saravius me convenit super quibusdam locis de Veritate religionis christianae9, super quibus testatur sibi satisfactum. Hunc aliquid scripturum non puto, sed habet affinem Launaeum, qui et in Danielem et in Apocalypsim multa scripsit10 omnia obvia pro telo arripiens contra pontificem. Is opinatur reges omnes presbyteriis reformatis futuros supplices. Ita enim vaticinia explicat. Forte is aliquid scribet, quod velim.
Tuiellerius11, antehac regis apud Venetos legatus, ad vos venit. Causa inter caeteras est, quam conjectas, et ut in posterum annum fortius ibi res gerantur. Multum Galliae refert producere fedus, primum cum Suedis, deinde et cum Batavis12. Hoc certe anno aliis
552
prope quiescentibus, attamen trahentibus in se hostium partem res egerunt magnas: Casale liberarunt ex summo periculo; cepere hostium naves apud Gades; suam fecere urbem Atrebatum inspectante egregio hostium exercitu; nunc et trans Alpes res ita constituere, ut major pars gloriae penes ipsos sit; Brisaci possessionem antea controversam in tuto posuere13.Heraldi liber rerum judicatarum atque observationum14, in quo nonnulla sunt contra Salmasium scripta, in bona hic est fama.
Catalani Rosas oppidum ad mare cepisse dicuntur et magno accendi studio libertatis. Exercitus et Gallicus et Hispanicus adhuc manent circum Atrebates.
Scoti et scriptis et factis captant Anglorum gratiam, quorum multi parlamenti libertatem expetunt, quidam et episcopis infesti sunt non minus quam Scoti. Praefectum S. Audomari15 cepere Galli.
Lutetiae, 6 Octobris 1640.
Si pluribus viis exemplaria Maraisii haberi possint, id velim.
In fine Belgico Gallicus exercitus est non longe a Perona; Hispanicus sparsus, sed propior Duaco.