530
Frater optime,
Proxima vice2 neque multum erat, quod scriberem, et aliis negotiis ita impediebar, ut scriptionem in hoc tempus distulerim.
Nunc illud praemittam prodiisse his diebus scriptum Marezii3 adversus commentationem super loca de Antichristo agentia4, in quo quidem scripto multa sunt et lectu et disquisitu non indigna. Sed praefatio operi praefixa acerbe et virulenter admodum scripta est, ut mecum judicant etiam ii, qui in explicatione locorum cum Marezio sentiunt. Quippe intentionem tuam ita calumniatur, ut te turpiter pontifici, quem ipse Antichristum esse statuit, adulari dicat, Mileterium5 vero tibi hujus editionis auctorem fuisse, sicut Tilenum6 intempestivae editionis Apologetici7 contendat. Negat te esse hominem, ut de Tertulliano8 nonnemo loquitur, ecclesiae, sed propiorem pontificiis atque ita te venum adversariis proponentem, nisi jam emptorem nactus sis. Nota. Quis hoc potest perferre, quis potest pati. Plura adderem, nisi te ipsum libellum jam accepisse aut per uxorem, quam jam e Zelandia discessisse spero, accepturum arbitrarer. Interea siqua se offeret occasio, judicia aliorum explorabo.
Intellexi nuper e quodam familiari Riveti9 esse in Galliis qui auctorem ignorans adversus commentarium de Antichristo scripserit10 et jam sua fuerat editurus, nisi postea intellexisset te ejus scripti auctorem, qua de causa editionem quidem in tempus distulerit,
531
tecum vero de toto negotio collaturum se promiserit. Eum verum senatorem11 esse ajebat ille. Tibi ecquid de ea re constet, scire velim.De publicis, quae scribis novis, mihi gratulor, tibi gratias agere non desinam. Legatum12 huc mittendum e Galliis et alii autumant, forte eo consilio, ut faedus belli in longius tempus extendatur, quod non fieri nostra quam maxime interest.
Ego nihil jam reponam quam principem13 hac septimana hic expectari, nisi forte malit praesidia, ut quotanni solet, autumni tempore lustrare. Interea magno cum nostro bono successu caruit stratagema hostium, quo omnes castrenses naves et praecipue pulverem vehentes cremare constituerant, neque longe sane aberat, quin id fieret; omnia enim erant parata, sed a paucis nostrorum detecti, cum accurrerent nautae, incepto destitere.
Ad tua ut veniam, uxori et cognatae14, quae in ejus jam comitatu est, perferendam ad te dedi Zenonis effigiem15, impressa Annotatorum16 folia, libellum Marezii, Tacitum cum notis tuis17 et alia id genus. Ad Blavium18 nudiustertius iterum scripsi, ut omnino incumbat operi et sive tibi sive mihi, quae jam praeterea impressa sunt et imprimentur, subinde velit mittere. Responsum ubi accepero, faciam te certiorem.
Corcelius19 sane vir bonus tibique amicus est neque ullo modo cum Salmasio20 communicat, ne ejus se consiliis accommodare credas, Vossium21 vero aliquid contra te moliturum non putem.
Quod de syngrapha patris22 scribere volui, hoc est Vossium in sermone, qui ipsi mecum domi Doubletii23 fuit, indicasse mediam partem sortis esse collatam a sorore Diamantia24, quare se quidem paratum usuras pro sua parte remittere, pro sorore vero non posse. Sed cum pecuniam misissem, aliter fecit, ut in prioribus memini25. Syngrapha sane, quam ego et persolvi et penes me habeo, nullum alium agnoscit creditorem quam Vossium nec parentes unquam alium novere. Quare ista res nos non tangit; ne quid tamen ejus te lateat, explicare me hic latius et planius conatus sum.
De Anthologia26 meminero et cum Blaviis suo tempore agam, sed metuo, ut inveniantur qui tam multos indices sint concinnaturi; omnia tamen, ut tibi ex tua sententia mos geratur, tentabo.
Heinsius27 valde videre desiderat id Heraldi scriptum28, cujus ad me mentionem
532
aliquoties fecisti, quod ad se missum nunquam accepit. Ita solent in iis rebus negligentes esse, quibus in mandatis dantur.Vale, frater optime, et tuis consiliis et studiis rem publicam christianam juvare perge.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXIV Septembris 1640.
In margine:
Princeps Palatinus29 jam ad matrem30 pervenit et Renae etiamnum subsistit.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 2 Oct.