Frater optime,
Non immerito dubitas, an novi conatus principis2 feliciores sint futuri prioribus; nihil enim etiamnum attentavit et tantae jam cadunt pluviae, ut viae omnes reddantur inviae.
Quid de editione libri tui ad Evangelia3 constitutum sit, Amstelodamo scripsi4; illud addam praeter Corcelium5 etiam alium correctioni praeesse, D. Bremium6, qui altero
493
accuratior et in rebus litterariis exercitatior est; tum vero me de Vossii liberis7 et Corvino8 tum in litteris ad Blavium9, tum in litteris ad Vossium mentionem fecisse.De Anthologia10 quid constitui velis quidque ego facere debeam, animi pendeo; repetii ego eam a Vossio, ut per uxorem11 ad te remitterem, quemadmodum antea injunxeras. Nunc ex posteriore tua epistola intelligo tibi non displicere, ut et eam Blavius edat, qui sane eam provintiam non defugiet, sed scribit D. Vossius nunquam Blavium tam eximiis typis usurum quam Parisiis reperiri possint; quare iterum de tota hac re ad te refero interea exemplar tuum, donec certiora a te accepero, servaturus in mea custodia.
De reliquiis poeticis12 facile cum Blavio conveniemus, ut et de notis ad Lucanum13, si eas Mairius14 nolit imprimere.
Miror nos a Diderico15 nihil accipere; certe oportet Banerium jam viderit, quippe cum ipse Casseliae sit, quo Banerium venisse proxime significavit.
Cum nuper D. Vossius Hagae esset et ego una cum Johnsono16 apud senatorem Doubletium17 pranderem, monuit ille me loco valde importuno esse penes se syngrapham patris18 qua profiteretur se anno 1625 recepisse centum florenos cum promissione restitutionis cum usuris, quas etiam tribus prioribus annis persolverit, et simul ostendit syngrapham. Legi, ut fateor, tunc temporis haud bene animatus; dixi me de tota re cum matre19 acturum. Illa debitum, de quo etiam ante inaudiveram, recognoscente etiam cum uxore tua locutus sum et praeterita septimana ei sortem et usuras duodecim annorum juxta stipulationis legem transmisi; ille cum antea dixisset se pro dimidio sortis, quae se proprie tangeret, usuras nolle exigere, nunc tantum modum usurarum imminuit et usuras ad rationem quinque in centena singula pro omnibus annis sibi retinuit remissa mihi aliquanta, quae supererat, pecunia cum chirographo. Ita cum ipso 156 florenis 5 stuveris transactum est, quod laetor et tibi gratum fore confido.
Salmasius20 quia jurisconsultos Hagienses in quaestione de mutuo non habet sibi adstipulantes, in totum ordinem incurrit, quasi inde Cyprianus21 sua mutuetur argumenta, interea alium denuo nactus adversarium sub nomine Lucii Veri22, quem et ipsum male excepturus esset, nisi jam itineri immineret.
494
Prodiit jam tandem Corvini Enchyridion ad Institutiones23, quod ab auctore tibi missum iri arbitror.
Vale, frater optime, et quam suavissime vive.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae Comitis, III Septembris 1640.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de sa Ma.té et couronne de Suède prez le roy trèschrestien, a Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 12 Sept.
En in dorso: 3 Sept. 1640. W. de Groot.