Mi frater,
Gaudeo operam dari, ut nostra ad Evangelia2 exeant quam emendatissima. Anthologiam3 censeam permittendam Blavio4, modo correctorem adhibeat ista callentem, et indices cures fieri, de quibus scripsisse me antehac5 puto: nempe indicem auctorum asscriptis locis, ubi cujusque epigrammata reperientur; indicem eorum, ad quos et de quibus sunt epigrammata; indicem geographicum regionum, urbium, montium, fontium, pontium, aedificiorum; indicem rerum aliarum ad historiam aut philosophiam pertinentium. In eis indicibus velim brevem explicationem addi locorum ac temporum adscriptis etiam auctoribus, unde fusior cognitio geographiae aut historiae peti possit; cui rei serviet lectio scholiorum Brodaei6 ad Anthologiam et Prolegomena, quae mittam suo tempore. Bene est quod et reliquiarum Poëticarum7 et Notarum ad Lucanum8 curam non deseris.
Non satis intelligo, quis ille sit, ad quem pars altera ex syngrapha patris9 redire debebat.
In quaestione de mutuo dissentiunt a Salmasio10 Bignonius, Labbaeus, Heraldus11 amicique ejus omnes. Vincat veritas.
513
Enchiridion Corvini12 et Lucium Verum13 data occasione videbimus.
Rex bene valet. Delphinus14 fari incipit depulsus a lacte.
Inter Bapalmam et Atrebatum urbem rex castellum strui jubet ad reprimendos Bapalmensium excursus, qui Gallis non parum nocuere. Literae a 7 Septembris nos docuere Leganesium15 tunc parasse se ad novam oppugnationem Gallicorum castrorum, quae jam duplici munita sunt vallo et aegrotorum plerique ad sanitatem rediere. A Bressaeo16 Hispanorum galeones captas, ustas, mersas multi undique scribunt, sed eam rem puto in Batavis sciri certius.
Vale, frater optime.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
15 Sept. 1640.
Curcellius17 quae agit mihi non probantur. Videtur aliorum potius consilia - et credo Salmasii - quam mea sequi. Vereor, ne eveniat Annotatis ad Evangelia, quod evenit secundae editioni de Antichristo18.
Bressaeus ad Bellam Insulam rediit, Burdegalensis19 in oram Provinciae. Scribuntur in hac urbe et vicis proximis VIII millia militum.
Harcurtio20 advenere ex Provincia IV millia peditum, equites CCCC.
Audio legatum hinc in Hollandiam iturum21, Ginettium22 autem per pontificem revocari a Colonia.