Mi frater,
Maresii liber2 ad me non venit, sed ex eo excerpta tantum ad me misit Curcellius3, cujus actiones magis magisque mihi suspectae sunt. Multa habeo indicia eum aliorum consiliis regi et ea, quod nolim, permiscere meis rebus. Quare vereor, ne sicut secunda editio de Antichristo4 ita corrupta est, ut pudor sit eam mihi monstrare, idem de Annotatis ad Evangelia5 fiat eoque magis, quod jam nunc ingentes praemittit excusationes, homo inconstans vitae non plane laudatae et sperans, inconsiderate tamen, restitutionem in ministerium in Gallia. Omnino ergo non per te tantum, sed et per amicos omnes id agas rogo, ut adhibeantur correctores unus et alter quam optimi. Et quia Bremii6 facis mentionem, scire cupiam, is quis sit, quid possit, quid sentiat; omnia enim ista merentur expendi. Et utile sit nos amicum habere Amstelodami a factionibus, a spe, a metu alienum; quem si inveneris, indica.
De Vossio7 res se habet, ut dicis, sed bonus est et clam nostris conatibus favet. Quod et alios facturos spero. Quod inter Salmasium Heinsiumque8 ita medium te geris, ut neutri praeter quod aequum est accedat, laudo.
526
De Salmasio miror tot eum inimicos sibi ultro accersere. De mutuo certe non est quod magis advocatis irascatur quam Parisiensibus9, quos omnes invenio inter se et vobiscum concordes.
Lucii Veri10 nihil vidi. Velim scire ipsius nomen et quid valeat. De iis, quae inter Marinum11 et me tractata sunt, velim nosse aequorum hominum judicia.
Vota, quae pro me meisque facis, grata habeo et vicem reddo tibi, uxori, liberis omnia optans optima. Quanquam autem haec, quae de Curcellio scripsi, ratione sua non careant - solent enim homines non mali aliorum consiliis ac spe decipi -, tamen quia queritur - et sane non plane immerito, cum et librum eum12 verterit et ipse elegans exemplar ad me miserit - non sibi datum esse exemplum novae editionis de Veritate religionis christianae13, velim id excusari et de Mairii futura editione14 ei meo sumtu dari exemplum bene compactum.
Scriptum Scoticum, quod Belgico sermone apud vos nuper editum15 intelligo, videre desidero.
Regina filium alterum peperit16.
Catalani iterum reconciliati sunt regi Hispaniae et cum aliis Hispanis incumbunt in Languedociam. Sunt autem XI millia peditum, tria equitum, cum machinis XL, totidem navibus longis. Princeps Thomas17 15 mensis hujus ingenti cum numero erupit et munimenta quaedam Gallicorum castrorum tenuit, sed expulsus rejectusque est.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 22 Septemb. 1640.
Velim omni modo cures, ne Curcellio soli emendatio probarum committatur. Vereor enim, ne, si id fiat, ea res et typographo sit damno et mihi imperitiae inurat notam. Quaeso hoc cura et ei de Bremio, quis qualisque sit, significa; et an Corvinus18 aut Vossiorum19 aliquis curam velit suscipere subsidiariam.