439
Frater optime,
Proxima vice per absentiam meam scribere non potui; interea et tuae XXVIII Iulii scriptae2 ad manus meas pervenere refertae bonis de obsidione Taurinensi et Atrebatensi nuntiis, pro quibus gratias tibi ago ingentes.
Ego, etsi me ea cura absolvis, hoc solum reponam principem3 jam trinis castris obsidere Geldriam, in qua creduntur inclusa VI millia hostium. Ordines Faederati sperantes se rem gratam facturos principi legationem ad Frisios et Groninganos4 misere rogantes, ut unius spiritu totum faederatorum corpus regi patiantur, sed dum in itinere sunt legati, Frisii die Veneris proximo comitem Guilielmum5, defuncti Henrici fratrem, in gubernatorem elegere neque dubitatur, quin Groningani accessuri sint; Trentenses per nobilem hominem Echtenum6 eam praefecturam principi offerri curavere, quam forte in se suscipere nolet.
Praeterita septimana fui Lugduni, ubi e Mairio7 intellexi parari a se novam editionem Notarum ad commentarium de Veritate religionis christianae8 minore forma, qua ante librum excuderat, cujus exemplaria plus mille sibi superesse asseverabat, quae jam cum auctuario venditurus esset.
De Lucano9 aurem velli, sed is aliis operibus occupatus rem protrahit neque alius facile reperiri potest, qui aut Lucanum cum notis, aut notas solas sine Lucano velit edere.
Fuit hic per aliquot dies D. Vossius10, qui et heri cum tua uxore11, senatore Reygersbergio et Doubletio12 aliisque amicis mecum pransus est. Ei dedi e tribus posterioribus tuis litteris13 excerpta, ut addi Annotatis quae jusseras curet; interea negat alias notas, correctiones aut addenda ad se pervenisse quam paucula illa, quae istis litteris continebantur. Narravit mihi junior Vossius14 Blavios15 jam incepisse editionem Annotatorum et tribus, forte et quinque praelis16 opus illud ursuros. Relectioni typographicae praeerit Corcellius17, sed nescio an ille satis omnium earum, quae illic occurrunt, linguarum sit gnarus.
440
De conditionibus, quas typographus ferre debeat, cum D. Vossio egi; putat ille supra quinquaginta aut forte sexaginta exemplaria incompacta nihil extundi posse; ego si per has ferias Amstelodamum, ut spero, ivero, rem tibi qua potero confectam reddam.
Quod multi spargunt Salmasium18 contra libellum de Antichristo19 scribere, id vero a malevolis confictum Vossius asserit, cum ille tantum sua de primatu Papae20 sit editurus, ut ante decem annos scripta sunt. Interea judicat Vossius scriptum illud tuis Annotatis accenseri sub tuo nomine non debere, nisi prius prodierint quae Molinaeus21 et Marezius22 super ea re scripturi sunt.
Heinsius23 pro tuo libro de Veritate religionis christianae gratias tibi magnas habet, ipse vicissim in suis poematis, quae nunc iterum recuduntur24, aliquot inseruit epigrammata in liberationem tuam scripta25.
Paucissima hic extant exemplaria tui libri de Veritate nescio quo fato nostro, sed ei malo facile medebitur Mairius eo, quo dixi, modo.
Quid uxor tua de rebus nostris, quid de filio26 constitutura sit, necdum intellexi, sed brevi intellecturum me spero.
Agam cum primoribus ex Societate Indica de eo, quod nuper super controversia cum Dieppensibus monuisti27; sed ii boni viri nimis attenti ad rem sunt, quam ut facile per transactionem pecunias profundant.
Ordines Hollandiae nudiustertius conventum dissolvere, redituri ad XXVIII hujus mensis, qui iterum duos milliones faenori sumturi creduntur.
Vale, frater optime, et quam diutissime salve.
Tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, VI Augusti 1640.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 15 Aug.