318
Mi frater,
Miror scribi ex Hollandia per literas satis recentes non prostare Explicationem Decalogi2. Venerunt huc ad Cramoisiacum et Pellaeum3 exempla duorum libellorum, de Antichristo4 scilicet et de Fide et operibus5, non item Decalogi explicatio. Id tamen minus miror, quia dudum est quod missa sunt ista. Filius vero Petrus promiserat se mihi missurum exemplar novae editionis de Antichristo6. At nec misit nec scripsit neque etiam me docuit, quod petieram, ubi sint nunc Annotata ad Evangelia7. Tum vero ex literis tuis8 non disco, an exempla Veritatis religionis christianae cum testimoniis9 ad te pervenerint. Pervenisse oportet, quando dudum est quod isthuc advenere principes Palatini10, cum quibus mare transiit Andelius11, cui Treselius12 ista commendaverat. Si pervenerint, fac quaeso dentur, quibus scripseram. Si non pervenerint, fac sciam, in quo sit mora. Si Blavii13 alicujus auctoritate moti supprimunt Explicationem Decalogi, nihil illis meorum tradi velim. Quod si et tu odium aliquod ex hac re metuis, libere significa, ut aliter rebus meis provideam. Erunt et in Annotatis ad Evangelia et in historiis meis14 multa, quae non omnibus placebunt. Ego conscius veritatis a me cultae ac procuratae odia non metuo15 Sed semel certus esse debeo, an Blaviis satis sit animi, ut omnibus meis jussis parere cupiant. Fac me quaeso certum de his omnibus; omnia enim experiar, ne maneant ἀνέϰδοτα, quae in utilitatem posterorum elaboravi. Periculum video, si ista haeredibus committam. Dabit mihi, spero, Deus vitam, ut perficiam inchoata, perfecta dem publico.
Placet mihi, quod Didericus16 it ad Baneriana castra. Scribo ad ipsum cum bonis
319
ominibus. De te scripsi quam potui efficacissime ad comitem Hohenloium17; ad uxorem18 vero de rebus pertinentibus ad patrem19, cujus veneranda mihi semper erit memoria.Vale cum matre, uxore et liberis, et pro laboribus, quibus te saepe onero, alios, quos voles, mihi injunge.
Tui amantissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 4 Junii 1640.