305
Mi Frater,
Patris optimi abitus2 ut nobis non potest non esse tristis, ita tamen memores esse debemus, quid rerum arbitro Deo debeamus; quantas Deo gratias agere par sit, quod tam bono parente tibi quidem propius, mihi autem longius, attamen frui licuerit; quod ab illo piae institutionis acceperimus semina, quae alere in nobis liberisque nostris debemus. Matri opto placidam quanta restat senectutem. Scriberem ad eam nisi oculis defectam scirem. Quare tu, quaeso pro me consolationis opera fungere. A me nihil ei deerit, quod mearum sit facultatum. Rogo, saepe de ejus valetudine ad me scribas.
Gaudeo prostare omnia nostra ἀνώνυμα3, etiam illa ad Decalogum, quae spero non exigui fore usus. Geisterano4 non improbari nostra gaudeo gaudeboque intelligere quam saepissime judicia de illis scriptis amicorum, inimicorum, mediorum. Possumus enim ex omnibus illis proficere. Sed miror nulla trium scriptorum venisse huc exemplaria, ne quidem unum novae editionis περὶ Ἀντιχρίστου5, quod Petrus6 se missurum dixerat. At nec mittit nec scribit. Nihil magis opto, quam ut quam plurimi et quam eruditissimi ad tria ista scripta dicant, quod ipsis videbitur. Conflictus iste dabit lucem et apparebit, quid distent aera lupinis7. In illis περὶ Ἀντιχρίστου nihil meae diligentiae vendico. Precibus et bonitati in me nihil tale merentem Dei omnia ista debeo.
Bicolumnia ista8 nemini hic placent; dissuadent omnes. Aiunt esse ista typographorum non operis honore consulentium, sed parcentium chartae. Itaque plane velim una columna editio fiat et boni relinquantur margines. De typis tibi et D. Vossio9 committo arbitrium et praeparationem operis. Receperis jam addenda. Ego D. Vossii de illis totoque opere judicium expectabo. Multis amicis promisi exempla trium ἀνωνύμων et nolim mendax haberi. Si typographus aliquid in ea re doli occultat, quaerendus aut hic aut alibi alius. Exemplaria si donare vult, emantur pro me.
Puto jam ad te venerint nostra de Veritate religionis christianae10 additis magno cum lectorum usu testimoniis. Ea per Andelium11 misisse se scribit Treselius12; eum autem Andelium mare transiisse cum principibus Palatinis13, qui non ita dudum est quod hinc discesserunt et qui jam, ut doceor, apud vos sunt. Oro te quam saepissime et quam liberrime ad me scribas. Puto enim literas bene curari. In mea diligentia nihil desiderabitur.
Vale, frater, cum uxore optima liberisque utriusque nostrum.
Deus nos in malis omnibus soletur ac det vivere ἐυσεβῶς, σωφρόνως, διϰαίως.
Tibi obligatissimus Frater
H. Grotius.
Lutetiae, 2 Iunii 1640.
306
Oro ut omnis adhibeatur opera, quae exibunt nostra, emendatiora posthac exeant. Philippus Codurius14, vir Latine, Graece et Hebraice doctissimus minister ecclesiae Nemausensis, depositus est per collegas suos, quod justificationem docuisset ex fide et operibus.
Velim dicas optimo D. Utenbogardo15, si apud me velit exigere quod ei restat vitae, nullum mihi futurum gratiorem hospitem; neque me dubitare, quin multum conferre possit ad jacienda pacis christianae fundamenta.
Jam amici recepere exemplaria de Antichristo aliunde, quae ego ipsis promiseram. Id doleo, non praestare me posse, quod polliceor. Remittas quaeso per uxorem Anthologiam16, si nondum de ea cum quoquam convenisti.