eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4689. 1640 juni 11. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Gratias tibi habeo maximas, quod mihi in postremis tuis litteris2 super morte patris tam christiana exhibes solatia; matri et ego et uxor mea non desinimus praestare ea officia, quae necessitas eius exigit. Ex uxore3 necdum quicquam, quod a te super rebus nostris constitutum sit, intelligo, sed ubi ei id commodum erit lubens intelligam; interea impensas funebres omnes ex meo aere persolvi, quam in rem - praeter pecuniam in patris arca repertam - quingentos circiter florenos impendi, ut uxori ex rationibus ipsi traditis constare potest. Nunc in eo sum, ut et debita ad quadringentos circiter florenos persolvam, interest enim existimationis nostrae, ut id quamprimum fiat, ne homines ii matri exhibeant molestias, quae etiamnum laborat catharris, veteri malo, cui et tussis accedit.

    Optimo seni Utenbogardo4 quae iussisti indicabo, quod ipsi gratum quidem fore confido, sed propter aetatem ingravescentem et quae eam sequi solent mala oblato hospitio usurum non arbitror.

    De Philippo Cordurio5 quod scribis, id Gallorum protestantium principiis consentaneum est, ne ulla in parte dissentientem publice audiri patiantur; sed tamen et illic veritas vires suas aliquando exeret6.

    Cur libelli tui in Gallias nondum pervenerint, equidem ignoro; certe id non fit typographi culpa, cuius interest quam latissime spargi editionem, quippe cum et in Italiam

    326

    miserit. Nos quoque tua de Veritate Religionis christianae cum notis7 nondum accepimus, licet iam ante aliquot septimanas advenerit Andelius8, e quo, quomodo se res ea habitat9, sciscitabimur; forte eos libros in manibus habet senatoris Forestii filius10, qui nondum hic comparet.

    Anthologiam11, quando ita iubes, cum effigie Zenonis12 per uxorem remittam.

    Filius minor13 tandem ad Baneriana se castra contulit et iam per Transisulaniam Bremam versus contendit; spero eum tempori illuc venturum; nihil enim etiamnum illuc gestum est, quod ad summam rei faciat, quanquam totus orbis in summa expectatione est.

    Princeps etiamnum haeret in limite Flandriae neque quicquam magni acturus videtur, nisi armis iuvetur Gallicis, ut distractis hostium copiis iste alicubi impressionem facere valeat.

    Ordines Hollandiae hac septimana iterum convenient14, qui utinam tandem cogitent de iis, quae ad pacem sunt necessaria.

    Vale, frater optime, et subinde quae publice geruntur perscribe.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, XI Junii 1640.

    Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 21 Iunii.

    En in dorso: 11 Iunii 1640. W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 4674; beantw. d. no. 4706.
    2 - No. 4674.
    3 - Maria van Reigersberch bevond zich in het vaderland. Grotius' brief aan haar ontbreekt.
    4 - De remonstrantse theoloog Johannes Wtenbogaert. Grotius had hem gastvrijheid in Parijs aangeboden (vgl. no. 4674, postscriptum), nadat zijn vrouw, Maria Petitpas, was overleden († 23 april 1640; vgl. no. 4626).
    5 - Philippe Codurc.
    6 - Vgl. Lactantius Inst. II, 3, 4: omnes eloquentiae tuae vires exseras.
    7 - Hvgo Grotivs De veritate religionis Christianæ. Editio Nova, additis annotationibus in quibus testimonia. Parisiis, Sumptibus Seb. Cramoisy, Typographi Regij. MDCXL. Cvm privilegio regis; Ter Meulen-Diermanse no. 950.
    8 - Pieter van den Andel.
    9 - Verschrijving voor ‘habeat’.
    10 - Adriaen van Foreest, zoon van Jan van Foreest (1586-1651), raadsheer in de Hoge Raad; vgl. zijn aanbevelingsbrief aan Grotius dl. X, no. 4018, dd. 15 maart 1639.
    11 - Anthologia Graeca cum versione Latina Hugonis Grotii edita ab Hieronymo de Bosch. Ultrajecti e typographia B. Wild & J. Altheer, MDCCXCV-MDCCCXXII; Ter Meulen-Diermanse no. 534.
    12 - Met ‘Zenonis effigies’ of ‘Calvini effigies’ is een niet meer te achterhalen geschrift van Grotius bedoeld.
    13 - Diederik de Groot; hij vertrok naar het leger van de Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    14 - De Staten van Holland waren van 14 juni - 4 augustus bijeen.