351
Mi frater,
Ad uxorem scripsi2 iterum super iis, quae sunt in literis tuis II Iunii datis3. Matri opto valetudinem tolerabilem ut et D. Utenbogardo4.
Exempla de Veritate religionis christianae5 quaerenda erunt Amstelodami apud nautam, qui inde Rothomagum navigare solet cui nomen Ian Crynen, ut scripsi antehac6 monente Treselio7.
Venerunt huc exempla de Antichristo ac de Fide et operibus8. Sed nulla ad me, quod tamen factum oportuit. Probantur a lectoribus. Illud ad Decalogum9 non comparere hic miror. Deinde scire cupiam, ubi sint et in qua spe nostra Annotata ad Evangelia10. De Anthologia11 et Zenone12, si ibi edi non possunt, benefacies si huc remittas.
Ex Vickefortii literis13 videor colligere Didericum nostrum14 de Hassica militia cogitare. Ego Suedicam ei melius successuram sperem concurrentibus et meis et ipsius meritis.
Atrebatum urbem suis copiis inclusere Millereius et Chastilionaeus15.
Vale, mi frater, ac nos ama ut facis certusque sis me nihil omissurum, in quo tibi gratum possim facere.
Tui amantissimus frater
H. Grotius
Lutetiae, 23 Iunii 1640.
Rogo, ut de omnibus, de quibus scripsi antehac, exacte mihi respondeatur.
Rivetus ad Mercennium16 scripsit multa esse bona in Explicatione Decalogi.