171
Hugoni Grotio, Suecorum apud christianissimum Galliarum regem legato.
Illustrissime vir,
Antiqua amicitia nostra et singulari humanitate vestra fretus commendo tibi his filium2, quem vides, meum.
In eo omnis cura mea, ut nosti, stat; in te autem omnis spes ei apud te, praeter quem et legatum nostrum3 neminem in illis locis notum habeo, bene fore.
Quidquid ei praestiteris, filio4 et fratri tuo5 proximis vicinis meis, cum quibus ego et filius meus integram amicitiam colimus, praestiteris. Idem enim iis a me fiet.
Me praeterea ita tibi ostrinxerit, ut nihil me ab amore et cultu tui avulsurum et tibi non dubium futurum sit, quin sim.
Excellentiae vestrae devotissimus cliens
J. Forestus.
Inopinato et febricitans cum precibus, ut Deus optimus maximus ab Excellentia vestra mea avertat, dedi Hagae Comitis dd.o Idibus Martiis MDCXXXIX.