Vir eximie,
Res illustrissimi Saxonis2 tanto dictas3 spiritu, quanto gestae sunt ab ipso, legi cum dolore quidem ob ereptum bonis tantum principem, cum solatio tamen, cum video gloriam eius tam feliciter ad omnia saecula propagari.
Epithalamium4 autem legi cum solida voluptate tum ob summam carminis venustatem tum, quod amo et honore prosequor plenas omnium virtutum domos,
680
unde sunt novi mariti et eorum uxores5. Et ipsis et tibi tuisque si omnia e voto succedant nulli id hominum quam mihi erit laetius.Tui nominis studiosissimus
H. Grotius6.
Scribebam Lutetiae, XX[II] Octob. MDCXXXIX.
Vidi et de Bamestra carmen7, dignum loci amoenitate et iustissimam de culicibus ultionem, spicula pro spiculis.