eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4312. 1639 [september] 30. Van C. Barlaeus1.

    Vir maxime,

    Misi nuper Mediceam hospitem2, quam te accepisse et legisse gaudeo3. Sed nimius es in exaggerandis authoris laudibus, quibus tanto est ille inferior, quanto

    632

    tu omnium artium apicem transcendis. Interim laudati abs te, mi pater, dicebat ille apud comicum4, maximum puto. Adscriberem illud Horatii, Principibus placuisse etc.5, nisi nimio usu eviluisset iam dudum gravissimi poetae sententia.

    Mitto iam Excellentiae tuae Brisacum captam6. Quid alii de me sentiant, scio et nescio; at illud experior et sentio ipse, ut ut maxime velim Musas meas ἐχεμυϑεῖν, loquacissimum tamen me esse nec, quoties illustre aliquod argumentum offertur, motus meos impetusque compescere posse. Velim nolim, relabor ad veterem insaniam, praesertim hortantibus amicis, quibus non obsequi religio mihi est. Superiore anno sine gloria militavimus non uno loco nec Gallo bene cessere conatus sui. Solum Saxoniae dux Bernardus7 belli famam victor asseruit capta urbe situ, opere, praesidiis munitissima. Ego, cui nimia in poesin proclivitas vitio verti solet, tam insignis victoriae testis et praeco esse volui, memor istius. Non decere principes sine vate trophaea suspendere. Non leget haec ipse dux nec sivere fata publicae laudis sensu frui praeclare meritum de republica christiana principem. Tibi, vir illustris, Scazontes hosce transmittere minus horreo, cum propria haec tua laus sit in amicorum vitiis non cernere acutum, sed aspera plana, distorta recta interpretari et, quae forte claudicant, recto talo locare.

    Nobilissimus Vicofortius8, quo amicius pectus non habet Amstela, etiam clarissimus Vossius9 Idololatriae gentilium10 scriptor gravissimus valent et te in Batavis circumfusum amicis videre malunt quam eminus et te longinquo alienis in terris tibi gratulari.

    Amstelod. 30 Octob. 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Barlaei Epist., p. 778. De datering aldaar op 30 oktober kan niet juist zijn: de brief is een antwoord op no. 4265 van 27 augustus en wordt beantwoord op 22 oktober (no. 4344). Deze laatste datum is nl. in ieder geval juist blijkens no. 4351 van dezelfde datum aan J. de Wicquefort.
    2 - Medicea Hospes, sive Descriptio Publicæ Gratvlationis, qua Serenissimam, Augustissimamque Reginam, Mariam de Medicis, excepit Senatvs Popvlvsque Amstelodamensis. Auctore Caspare Barlaeo. Amstelodami, Typis Iohannis & Cornelii Blaev, MDCXXXVIII.
    3 - Zie no. 4265.
    4 - Naevius, Hect. prof. 17: Laetus sum laudari me abs te, pater, a laudato viro.
    5 - Horatius, Epist. I, 17, 35: principibus placuisse viris non ultima laus est.
    6 - Voor dit gedicht zie men Casparis Barlaei Antverpiani Poemata. Editio V, Altera plus parte auctior. Pars I. Heroicorvm, Amstelodami, Apud Ioannem Blaev, MDCXLV, p. 107.
    7 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar; hij was op 18 juli 1639 overleden.
    8 - De Amsterdamse koopman en bankier Joachim de Wicquefort.
    9 - Gerardus Johannes Vossius, hoogleraar te Amsterdam.
    10 - De theologia gentili, et physiologia Christiana; sive de origine ac progressu idolatriae, ad veterum gesta, ac rerum naturam, reductae deque naturae mirandis, quibus homo adducitur ad Deum, liber I et II. Liber III et IV. Amsterdami, apud Iohannem et Cornelium Blaeu, 1641.