Legi cum voluptate maxima, poetarum, oratorum, philosophorum clarissime, Mediceam hospitem2, opus et tua eloquentia, et eius, quae celebratur, maiestate dignum. Simul, neque minore cum gaudio, cognovi eius urbis, cui et respublica plurimum et ego non parum debeo, crescentem in dies magnitudinem, quam servet augeatque regum, reginarum, civitatum summus arbiter. Delphinus3, cuius augustum nomen felicem facit libri tui clausulam, nutrices non lassat tantum sed et lacerat. Caveant vicini sibi a tam matura rapacitate4. Eius interim avia5 generorum terras perambulat, magno fortunae nihil a suo iure excipientis documento. At tu
Das solatia grandibus sepulchris6.Sepulchra dico, Laberiano7 illo sensu:
Sepulchri similis, nil nisi nomen retineo8.Relinquat te intactum ventosa illa dea, et, ut superba est, praeteriens plana, in montes potius fulminet. Hoc tibi precor: te vero, ut saepe tua, id est, longe optima, dona accipiamus, legamus, laudemus.
Virtutum Barlaeanarum non ingratus aestimator
H. Grotius.
Lutetiae, XXVII Augusti MDCXXXIX.