Excellentissime atque illustrissime domine,
Quo magis in mortem ducis Vinariensis2 inquiro, eo certior fio nullas in corpore ejus notas exstitisse pestilentiae, nullas in domo causas. Itaque veneni fama revalescit maxime ejus suspecto medico Genevensi3, qui ad morbi colici remedia accitus fuerat. Exercitus ejus ducis adhuc otiosus ad Benfeldium haeret crediturque Longavillanus4, quod illico efficere non potuit, sensim per gradus moliri, ut suis imperiis assuefaciat eum militem rogatum jam, ut Gallico exercitui, qui per Halerium5 ita increscet, ut plus aliquanto habiturus sit quam Vinarienses extra praesidia educere possint, se conjungat accessionis vice nimirum summa imperii penes ipsum Longavillanum futura, ut et ducem regium et copiis praevalentem.
Interim Hohentwilum circumsessum manet, ceterae autem Bavaricae copiae distributae bifariam sub Glenio6 circa Philippiburgum, sub Mercio7 circa Waldshutum Helvetiorumque fines haerent. In hos aut illos ire se velle vulgat Longavillanus. Imperator8 autem edicto9 Germanos omnes, qui in Vinariensi sunt exercitu, promissa venia et salvo militiae gradu ad sua arma revocat.
Consultatur Badae lente, inter alia de Rhaeticis negotiis, in magno aestu constitutis. Nam legati communis Rhaetici nomine missi10 probarunt Mediolani
639
foedera, quae in Hispania praeformata fuerant. Contradicunt eis foederibus tribuni, Gullerius11 castellum Rheni, Brugerus12 Megenfeldii obtinentes Gallosque, Venetos et Helvetios ad opem sibi ferendam ut libertatis contra Hispanum defensoribus sollicitant.Rex13 sororem Sabaudiae viduam14 adigit, ut sibi tradat Segusionem, vulgo Susam, et Avelianam. Id jam factum arbitror. Erat Segusione vidua in tanta pecuniae egestate, ut plus ducentis pistoriensibus non haberet. Rex ei sex millia pistoriensium misit, rerum asperarum leve solatium.
In Niceae arce, cujus praefectus Sales non, ut dicebatur, trucidatus, sed a principibus15 in ipsorum partes traductus fuit, pro Sabaudico, quod ante fuit, praesidio Pedemontanum posuere iidem principes.
Casale in periculo est omnem circa agrum tenente Hispano neque permittente, ut pro aegrotis valentes alii a Gallis illuc submittantur, dum pacta sic interpretantur, ut pares paribus debeant succedere.
Fuit frater regius16 in hac urbe; non licuit illi per regem accedere reginam17, quae est ad Sancti Germani.
Mileraeus18 nihil hoc anno sperans a se amplius posse fieri rogat regem, ut reducere sibi in hiberna militem liceat.
Noyerius19 periculose aegrotat; cetera in eo, quo nuper20 scripsi, statu.
Deus, excellentissime et illustrissime Domine, tuam Sublimitatem servet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, Calendis Octobris 1639.
Regiae naves Anglicae impediunt classem Batavam, ne Hispanicam classem, quae ad Angliae oram accessit, oppugnent. Aliae praeterea naves Anglicae ex Hispania cum Hispano milite eodem advenerunt.
Prorogatae sunt in octo hebdomadas induciae Italicae; ita fiet, ut et Italiae milites et simul Piccolominii21 bello Batavico dormiente in nos incumbant.
Manent in parte Normanniae seditiones et multum illis favent, qui pacem volunt.
Fit permutatio captivorum minorum, qui ab Hispanis ad Theodonisvillam quique a Gallis alibi capti sunt.
De Feuquerio22 nihil actum. Itaque ducetur Viennam. Cum Piccolominius ad eum literas scripsisset quasi a rege despectum, respondit prudenter Feuquerius non meritum se, ut major sui haberetur ratio, sub cujus ductu regis arma tam infelicia fuissent. Pergit Piccolominius castellum struere.
640
Mileraeus S. Eligii arcem in Atrebatum solo cepit.
Regi statua equestris erecta est in area, quae Regalis dicitur.
Seditiones etiam in Provincia sunt et forte illuc regem trahent. Nuntii pontificii23 laborant, ut indutias constituant inter Hispaniam Galliamque.
Transit hac legatus Anglicus24 Brisaco rediens.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.