Excellentissime atque illustrissime domine,
Rex2 Gratianopolim ivit exspectaturus ibi sororem viduam Sabaudicam3, cui obviam profectus est Chavigniacus4. Fratrem regium5 cupidum sororem videndi eo ire non placuit, quo liberiores essent sermones. Indutias aut prorogari necesse erit aut erit pro indutiis hiems. Sed sive indutiae erunt sive bellum sive, quod vidua maxime velit et, ut puto, sua ex parte confecit, pax, viduae res malo
622
erunt in loco omnibus populorum animis infestis Gallico nomini, praeterea ob infirmam pupilli ducis6 aetatem ac tot obnoxiam periculis eos spectantibus, ad quos lege pertinet haereditas. Quod et ante saepe et nunc in arce Niceae et Villafranca apparuit.Brissaci nunc inter se colloquunter executores testamenti7 et pro Gallis Guebrianus8, Choisiacus9, Visenvellius10, pro electore Palatino11 Paulus12 et Peblitzius13 duce Longavillano14 haerente Colmariae et opperiente rei exitum.
Rex ad exercitum scripsit fuisse ducem Vinariensem15 in sua militia stipendioque, eo mortuo non minorem, sed majorem sibi exercitus curam fore. Pecunias pollicetur magnas et primoribus et militibus. Elector autem scribit, si ipse in imperium accipiatur, se eodem modo milites curaturum, quo curavit dux Vinariensis, quod ferme perinde est quasi diceret se illis pro pecunia omnem licentiam daturum, quam nemine dante satis ipsi sumunt per se. Sed electoris desideriis multum obstat fama hic crebrescens de nuptiis inter principem Hispaniae16 et Angliae filiam17. Erlachius et Rosa in Gallos proniores putantur, non item ceteri, apparetque non omnia Gallos cupita consequi, inde quod ex iis locis, in quibus Galli agunt, ad superiora et Benfeldio vicina revocatus est Vinariensis exercitus; qua etiam de causa deserto Palatinatu a nostris hostes Landavium recuperarunt, nunc etiam puto Germershemium. Nam eo se contulerant relictis interim ad Hohentwilam cohortibus et machinis. Sunt autem hostes in Palatinatu ad decem millia. Est etiam Basileae qui res agat imperatoris18 exercitumque sollicitet. Tum vero rumor est etiam defuncti ducis fratrem19 eo advenire ad constituendas res haereditatis. Ceteri exercitus et Gallici et hostiles manent quibus ante scripsi locis.
Princeps Condaeus20 Tautavellam in Ruscinonensi comitatu municipium cepit. Halerio21 autem Moyenum deditum fuit 6 Septembris. Is nunc it aucturus Longavillani copias. Has ubi cum Guebriani et iis, quas ex Italia ipse adduxit, copiis conjunxerit Longavillanus, res arctas facere poterit Vinariensibus et rei suae amplificandae vias ipsis praecidere. Tum vero credibile est Germanorum multos ad Smidsbergium22, qui apud Longavillanum est, se translaturos ob stipendia et certiora et opimiora.
623
Dux Carolus23 Bruxellas profectus est, ut cum bona Hispani24 non minus quam imperatoris gratia liceat sibi fortunas suas valde accisas melius per pacem aliquam constituere quam hactenus bello et amicorum tenuibus auxiliis potuit.
Burgundi comitatenses nondum quod optant consecuti Ivoium interim obsident.
Princeps Casimirus25 in arcem Silvae Vincennensis pervenit habetque Polonos in ministerio suo quinque. Sollicite servatur, sed qui collocati, cum primum eo venit, in cubiculo ejus fuerant milites, ad preces ejus sublati sunt.
Nocte, quae inter 17 et 18 hujus mensis fuit, non longe a Caleto acriter pugnatum est inter classem Hispanicam a Corunna venientem et Batavam. Hispanica habebat galeones XXIV, totidem alias naves bellicas, praeterea minores XXII, Batavica naves bellicas XXXI. Ingens ad multum mane conflictus fuit machinarum. Hispanicarum navium bellicarum una capta est, depressa altera, ceterae sub Anglicum littus se recepere. Batavicarum navium una suo igne periit. Pulvis bellicus Batavos in ipsa pugna defecit, suppeditatum a Caleto nonnihil. Ferre dicitur Hispanica classis haec sex millia militum, nautarum et vectorum quatuor, metuuntque multi, ne eorum opera utatur rex Angliae26 adversus renascentes Scotorum motus.
Quid novi nobis producturi sint conventus, Germaniae quidem Norimbergam translatus, Badensis vero Helvetiorum, tum vero an Galli et expediti Turcico bello Veneti Gullero27 sint auxiliaturi partes in Rhaetia oppressas resuscitanti exspectamus, maxime vero, quo se versurus sit Turca28 cum magnis pecuniis et bello et pace partis multo milite egregia classe.
Deus cuncta ad bonum regat orbis christiani idemque, excellentissime et illustrissime domine, res Suedicas tua Sublimitate eas curante prosperet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 24 Septembris 1639.
Literae a Venetis ferunt sultanum Turcicum podagra graviter tentari ex multa venere ac vino.
Omnis pecunia, quae ex Gallia it in Italiam, nulla alii rei quam muniendae Augustae Taurinorum impenditur; quod certum est signum mansuras indutias.
Sabaudica vidua cum Segusionem venisset, ibi et missum quendam a principe Thoma et literas reperit a Leganesio29. Hispani militem suum habent per omnem agrum Montiferrati frustra controversiam moventibus Gallis, cum id per indutias liceat.
Constantinopoli post mortem Cyrilli30 alter successor ejus et discipulus31 ejusdem nominis in carcerem datus est. Pontificatum autem ejus accepit Parthenius Adrianopoleos episcopus32.
624
Scribitur chanus Tartarorum33 capite plexisse suorum eos, qui Poloniae fines attentaverant. Quo magis credam nihil actum iri in Italia et hoc concurrit, quod Alaisius34 militem, quem in vicinis locis habebat, dimisit.
Harcurtius35 vero classem reduxit Massiliam, ut Burdegalensis36 suam Rupellam.
Princeps Condaeus post Tautavellam cepit alterum municipium nihilo majus Colperduam.
Mileraeus37 excurrere milites suos jussit in Atrebatum finitimorumque agros, inde reducturus in hiberna. Piccolominius38 magnum castellum facit Arlonum inter et Ivoium. Abbatia Remiremontii in Lotharingia exemta est bello.
Noyerius39 apoplectico morbo saepe vexatur, ita ut saepe sit in periculo mortem ejus, si ita eveniat, graviter laturis monachis omnibus.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.