Illustrissime legate,
Si quoties de vestra cogito Excellentia, toties id calamo exprimere possem, nullus praeteriret dies, quo non aliquid litterarum mearum oculis vestris subjiceretur; sed molestus forem non modo Excellentiae vestrae, verum etiam publicis rebus injurius, quae totam sibi vendicant Excellentiam vestram tenentque. Quamobrem consultius duco devotam Excellentiae vestrae memoriam in grato pectore
754
servare et a curis negotiisque publicis non avocare, nisi urgente aliqua causa graviore, qualis est moderna.Venetias ut appulimus, incidimus in litteras illustrissimi Suediae archidapiferi2, domini mei clementissimi, quibus iussum antea in Italiam iter ob multa, quae secum affert, pericula praeter spem improbatur atque aliud praescribitur tutius breviusque.
Quae res me commovet maxime, praesertim cum eo iam ducta sit peregrinationis nostrae cymba, ut verti facile non possit. Nam si allatae fuissent hae litterae priusquam ancoras solvissemus, iis, ut decet, paruissemus libentissime. Iam vero in altum provecta navis cursum tenere oportet, donec in optatum, quem sibi proposuit, portum tuta deferatur. Quod Deo duce brevi futurum speramus. Difficilimos enim Italiae scopulos iam pertransiimus et adhuc tam secundis utimur ventis, ut mensis spatio quod reliquum est itineris conficere nos posse pro certo credamus.
Constituimus quidem maiorem hyemis partem hic transigere antiquissimae huius reipublicae statum investigando, sed nova haecce mandata propositum mutare et reditum per Rhaetiam Helvetiamque maturare iubent. Erit is, ut spero, eo gratior illustrissimo domino meo, quo maiore cum periculo cuncta esse haec peregrinatio putabatur vestraeque Excellentiae consilium nec non sollicitas de filio3 curas reddit illustriores. Caetera, quae per me coram Excellentiae vestrae nunciari cupit magnus Sueciae prorex4, ubi advenero, sincere aperiam.
Deus Excellentiam vestram bono publico diu servet incolumem.
Excellentiae vestrae devotissimus
Israël Forthelius.
Venetiis, XIX Novembris anno C. MDCXXXIX.
Adres: A Monseigneur Monseigneur H. Grotius, Ambassadeur de Suède à Paris.
In dorso schreef Grotius: 9 Nov. 1640 (sic), Israël Forthel.
En boven aan de brief: Rec. IV Ian.